Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Agricola, Filios suos videns quotidie litigantes, iussit fasciculum virgarum sibi afferri. Quae cum allatae essent, colligavit omnes in unum fasciculum, iussitque singulos Filiorum fasciculum capere et confringere. Illis vero confringere non valentibus, solvens postea fasciculum, tradidit singulas singulis eis frangendas, atque, illis statim facileque frangentibus, dixit, “Ita et vos, Filii mei, si unanimes perstiteritis, invictos vos hostibus praebebitis. Sin minus, ipsa vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit.”Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Agricolae Filii litigabant.
Agricola Filios suos videbat litigantes.
Agricola Filios suos videbat quotidie litigantes.
Agricola iussit:
"Fasciculum virgarum mihi afferte!"
"Fasciculus virgarum mihi afferatur!"
Agricola iussit fasciculum virgarum sibi afferri.
Agricola, Filios suos videns quotidie litigantes, iussit fasciculum virgarum sibi afferri.
Virgae Agricolae allatae sunt.
Agricola colligavit virgas in fasciculum.
Agricola colligavit virgas omnes in unum fasciculum.
Cum Virgae allatae essent, Agricola colligavit omnes in unum fasciculum.
Agricola iussit Filios:
Agricola iussit singulos Filiorum:
"Fasciculum capite!"
"Fasciculum capite et confringite!"
Agricola iussit singulos Filiorum fasciculum capere et confringere.
Agricola iussit singulos Filiorum fasciculum capere et confringere.
Filii fasciculum confringere non valebant.
Agricola fasciculum solvit.
Postea Agricola fasciculum solvit.
Agricola Filiis tradidit virgas.
Agricola, solvens postea fasciculum, Filiis tradidit virgas.
Agricola Filiis singulis tradidit singulas virgas.
Agricola singulis tradidit singulas:
"Virgas frangite!"
Agricola tradidit singulis Filiis singulas frangendas.
Agricola tradidit singulis singulas Filiis frangendas.
Filiis confringere non valentibus, solvens postea fasciculum, tradidit singulas singulis eis frangendas.
Filii virgas frangebant.
Filii virgas statim frangebant.
Filii virgas statim facileque frangebant.
Filiis statim facileque frangentibus, Agricola dixit:
"Ita vos, Filii mei!"
"Ita et vos, Filii mei!"
"Unanimes perstare debetis."
"Si unanimes perstiteritis, invicti eritis."
"Invictos vos hostibus praebebitis."
“Ita et vos, Filii mei, si unanimes perstiteritis, invictos vos hostibus praebebitis."
"Sin minus unanimes perstiteritis, praedam vos inimicis praestabitis."
"Opportunam vos praedam inimicis praestabitis."
"Vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit."
"Ipsa vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit."
"Sin minus, ipsa vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit."
No comments:
Post a Comment