For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.
Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Leonem aegrotantem visebant animalia. Vulpes solummodo distulit officium. Ad hanc Leo legatum mittit, indicans gratissimam rem aegroto fore eius unius praesentiam. Respondet Vulpes optare se ut Leo convalescat; ceterum se minime visuram, terreri enim vestigiis quae indicabant multum quidem animalium introisse, sed exiisse nullum.Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Leo aegrotabat.
Leonem visebant animalia.
Leonem aegrotantem visebant animalia.
Vulpes distulit officium.
Vulpes solummodo distulit officium.
Ad Vulpem Leo legatum mittit.
Leo indicat:
"O Vulpes, grata res erit tui praesentia."
"O Vulpes, gratissima res erit tui praesentia."
"O Vulpes, gratissima res mihi erit tui praesentia."
"O Vulpes, gratissima res mihi aegroto erit tui praesentia."
"O Vulpes, gratissima res mihi aegroto erit tui unius praesentia."
Ad Vulpem Leo legatum mittit, indicans gratissimam rem aegroto fore eius unius praesentiam.
Respondet Vulpes:
"Opto ut Leo convalescat."
"Ceterum, Leonem minime visura sum."
"Vestigia me terrent."
"Terreor vestigiis."
Respondet Vulpes optare se ut Leo convalescat; ceterum se minime visuram, terreri enim vestigiis.
Vestigia indicabant multum animalium introisse ad Leonem.
Vestigia indicabant multum animalium introisse, sed exiisse nullum.
Vestigia indicabant multum quidem animalium introisse, sed exiisse nullum.
The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!
No comments:
Post a Comment