Wednesday, March 04, 2009

Simplified Fable 49: De Alauda et Pullis Eius

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - Fable 49: De Alauda et Pullis Eius, the story of a wise mother bird and her chicks.

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Alauda positos in segete Pullos monet ut, dum ipsa abest, diligenter attendant praetereuntium sermones de messe. Redit a pastu Mater. Pulli anxii narrant Dominum agri operam illam mandasse vicinis. Respondet nihil esse periculi. Item, alio die, trepidi aiunt rogatos ad metendum esse amicos. Iubet iterum illa ut sint securi. Tertio, ut audivit ipsum Dominum cum filio statuisse postremo mane cum falce messem intrare, “Iam (inquit) est tempus ut fugiamus. Dominum enim agri timeo, quia probe scio quod illi res cordi est.”
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Alauda Pullos in segete posuit.

Pulli in segete positi sunt.

Alauda Pullos monet.

Alauda positos in segete Pullos monet:

"Dum absum, attendite sermones!"

"Attendite praetereuntium sermones."

"Attendite praetereuntium sermones de messe."

"Diligenter attendite praetereuntium sermones de messe."

Alauda positos in segete Pullos monet ut, dum ipsa abest, diligenter attendant praetereuntium sermones de messe.

Redit Mater.

Redit a pastu Mater.

Pulli anxii sunt.

Pulli anxii narrant:

"Dominus operam mandavit vicinis."

"Dominus operam illam mandavit vicinis."

"Dominus agri operam illam mandavit vicinis."

Pulli anxii narrant Dominum agri operam illam mandasse vicinis.

Mater respondet:

"Nihil periculi est!"

"Nihil est periculi!"

Respondet nihil esse periculi.

Alio dei, Pulli aiunt:

Alio dei, trepidi Pulli aiunt:

"Dominus rogat amicos."

"Dominus rogat amicos ad metendum."

"Rogati sunt amici ad metendum."

"Rogati ad metendum sunt amici."

Alio die, trepidi Pulli aiunt rogatos ad metendum esse amicos.

Item, alio die, trepidi aiunt rogatos ad metendum esse amicos.

Iubet Mater:

Iubet iterum Mater:

"Estote securi!"

Iubet iterum illa ut sint securi.

Tertio die, Pulli aiunt:

"Dominus statuit messem intrare."

"Dominus statuit postremo mane messem intrare."

"Dominus statuit postremo mane cum falce messem intrare."

"Ipse Dominus statuit postremo mane cum falce messem intrare."

"Ipse Dominus cum filio statuit postremo mane cum falce messem intrare."

Ut Mater hoc audivit, inquit:

Ut audivit ipsum Dominum cum filio statuisse postremo mane cum falce messem intrare, inquit:

"Fugiamus!"

"Est tempus ut fugiamus."

“Iam est tempus ut fugiamus."

"Dominum timeo."

"Dominum agri timeo."

"Domino res cordi est."

"Scio quod Domino res cordi est."

"Probe scio quod Domino res cordi est."

“Dominum agri timeo, quia probe scio quod illi res cordi est.”

“Iam est tempus ut fugiamus. Dominum enim agri timeo, quia probe scio quod illi res cordi est.”




The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!

No comments: