For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.
Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Sitibundus Lupus, dum ad caput fontis accedit ut sitim levaret, videt innocentem Agnum, procul fluminis umorem haurientem. Accurrit igitur; Agnum increpat quod vitreum turbavit fontem. Trepidus ad haec supplicavit Agnus in innocentem ne saeviret; se quidem, cum tam longe infra biberet, potum Lupi ne potuisse quidem turbare, nedum voluisse. Lupus contra fremebundus intonat, “Quid vanas sacrilege innectis moras? Pater, Mater, et omne tuum invisum genus sedulo mihi et semper adversantur. Tu autem hodie mihi poenas dabis!”Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Lupus sitibundus erat.
Lupus sitim levare volebat.
Lupus ad caput fontis accedit.
Lupus ad caput fontis accedit ut sitim levaret.
Lupus videt Agnum.
Lupus videt innocentem Agnum.
Agnus procul hauriebat.
Lupus videt innocentem Agnum procul haurientem.
Agnus fluminis umorem hauriebat.
Lupus videt innocentem Agnum, procul fluminis umorem haurientem.
Sitibundus Lupus, dum ad caput fontis accedit ut sitim levaret, videt innocentem Agnum, procul fluminis umorem haurientem.
Lupus accurrit.
Lupus Agnum increpat:
"Turbavisti fontem!"
"Turbavisti vitreum fontem!"
"Vitreum turbavisti fontem!"
Lupus Agnum increpat quod vitreum turbavit fontem.
Accurrit igitur; Agnum increpat quod vitreum turbavit fontem.
Agnus trepidus erat.
Agnus ad haec verba trepidus erat.
Agnus supplicavit:
Trepidus ad haec supplicavit Agnus:
"O Lupe, noli saevire."
"In me innocentem noli saevire."
Trepidus ad haec supplicavit Agnus in innocentem ne saeviret.
Agnus inquit:
"Infra bibebam."
"Longe infra bibebam."
"Tam longe infra bibebam!"
"Potum tuum non potui turbare."
"Totum tuum non volui turbare."
"Potum tuum ne potui quidem turbare."
"Potum tuum ne potui quidem turbare, nedum volui."
"Cum tam longe infra biberem, potum tuum ne potui quidem turbare, nedum volui."
Agnus dixit se quidem, cum tam longe infra biberet, potum Lupi ne potuisse quidem turbare, nedum voluisse.
Lupus fremebundus erat:
Lupus intonat:
Lupus contra intonat:
Lupus contra fremebundus intonat:
"Quid innectis moras?"
"Quid sacrilege innectis moras?"
"Quid sacrilege innectis vanas moras?"
"Quid vanas sacrilege innectis moras?"
"Pater tuus mihi adversatur."
"Pater tuus mihi semper adversatur."
"Pater tuus mihi sedulo et semper adversatur."
"Pater tuus sedulo mihi et semper adversatur."
"Pater et Mater sedulo mihi et semper adversantur."
"Pater, Mater et omne tuum genus sedulo mihi et semper adversantur."
"Pater, Mater et omne tuum invisum genus sedulo mihi et semper adversantur."
"Tu poenas dabis!"
"Tu mihi poenas dabis."
"Tu hodie mihi poenas dabis."
"Pater, Mater, et omne tuum invisum genus sedulo mihi et semper adversantur. Tu autem hodie mihi poenas dabis!"
The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!
No comments:
Post a Comment