For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.
Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Quattuor fuere Tauri qui, inter se invicem societate inita, foedus faciebant communem ipsorum esse salutem et commune periculum. Hoc observavit esuriens et indignabundus Leo, qui quamvis grandi premeretur fame, coniunctos tamen aggredi non ausus est. Hoc ergo consilium cepit: primum verbis fallacibus unum ab altero segregavit, deinde segregatos facile laniavit.Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Quattuor Tauri fuerunt.
Quattuor fuerunt Tauri.
Quattuor fuere Tauri.
Tauri societatem inierunt.
Tauri inter se societatem inierunt.
Tauri inter se invicem societatem inierunt.
Societas inter Tauros inita est.
Tauri foedus faciebant:
"Communis erit nostra salus!"
"Commune erit periculum!"
Tauri foedus faciebant communem ipsorum esse salutem et commune periculum.
Quattuor fuere Tauri qui, inter se invicem societate inita, foedus faciebant communem ipsorum esse salutem et commune periculum.
Hoc observavit Leo.
Leo esuriens erat.
Leo indignabundus erat.
Leo fame premebatur.
Leo grandi fame premebatur.
Leo grandi premebatur fame.
Sed Leo Tauros non aggrediebatur.
Tauri coniuncti sunt.
Leo coniunctos non aggrediebatur.
Leo coniunctos aggredi non ausus est.
Leo grandi premebatur fame sed coniunctos aggredi non ausus est.
Leo quamvis grandi premeretur fame, coniunctos aggredi non ausus est.
Leo quamvis grandi premeretur fame, coniunctos tamen aggredi non ausus est.
Hoc observavit esuriens et indignabundus Leo, qui quamvis grandi premeretur fame, coniunctos tamen aggredi non ausus est.
Leo hoc consilium cepit:
Hoc ergo consilium cepit:
Leo unum ab altero segregavit.
Leo verbis fallacibus unum ab altero segregavit.
Primum, Leo verbis fallacibus unum ab altero segregavit.
Tauri segregati sunt.
Deinde Tauros laniavit.
Deinde Tauros segregatos laniavit.
Deinde Tauros segregatos facile laniavit.
Hoc ergo consilium cepit: primum verbis fallacibus unum ab altero segregavit, deinde segregatos facile laniavit.
The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!
No comments:
Post a Comment