Friday, March 20, 2009

Simplified Fable 60: De Leone, Asino et Gallo

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Leone, Asino et Gallo, the story of the donkey who thought he could challenge a lion.

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Gallus aliquando cum Asino pascebatur, Leone autem aggresso Asinum, Gallus exclamavit, et Leo, qui Galli vocem timet, fugere incipit. Asinus, ratus propter se fugere, aggressus est Leonem; ut vero procul a gallicinio persecutus est, conversus Leo Asinum devoravit, qui moriens clamabat, “Iusta passus sum; ex pugnacibus enim non natus parentibus, quamobrem in aciem irrui?”
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Gallus pascebatur.

Gallus cum Asino pascebatur.

Gallus aliquando cum Asino pascebatur.

Leo aggressus est Asinum.

Gallus exclamavit.

Leone aggresso Asinum, Gallus exclamavit.

Leo Galli vocem timet.

Leo fugere incipit.

Gallus exclamavit, et Leo, qui Galli vocem timet, fugere incipit.

Leone aggresso Asinum, Gallus exclamavit, et Leo, qui Galli vocem timet, fugere incipit.

Gallus aliquando cum Asino pascebatur, Leone autem aggresso Asinum, Gallus exclamavit, et Leo, qui Galli vocem timet, fugere incipit.

Asinus ratus est:

"Leo propter me fugit!"

Asinus ratus est Leonem propter se fugere.

Asinus aggressus est Leonem.

Asinus, ratus propter se fugere, aggressus est Leonem.

Asinus persecutus est Leonem.

Asinus procul a gallicinio persecutus est Leonem.

Leo conversus est!

Leo conversus est et Asinum devoravit.

Conversus Leo Asinum devoravit.

Ut procul a gallicinio persecutus est, conversus Leo Asinum devoravit.

Asinus, ratus propter se fugere, aggressus est Leonem; ut vero procul a gallicinio persecutus est, conversus Leo Asinum devoravit.

Asinus moriebatur.

Asinus clamabat.

Asinus moriens clamabat:

"Iusta passus sum!"

"Ex pugnacibus parentibus non natus sum."

"Ex pugnacibus non natus sum parentibus."

"Quamobrem in aciem irrui?"

"Ex pugnacibus non natus parentibus, quamobrem in aciem irrui?"

Asinus moriens clamabat, “Iusta passus sum; ex pugnacibus enim non natus parentibus, quamobrem in aciem irrui?”




The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!

No comments: