For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.
Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Leo, aestu cursuque defessus, in umbra quiescebat. Murium autem grege tergum eius percurrente, expergefactus unum e multis comprehendit. Supplicat misellus, clamitans indignum se esse cui irascatur. Leo, reputans nihil laudis esse in nece tantillae bestiolae, captivum dimittit. Non multo post, Leo, dum per segetes currit, incidit in plagas; rugire licet, exire non licet. Rugientem Leonem Mus audit, vocem agnoscit, repit in cuniculos, et quaesitos laqueorum nodos invenit corroditque. Quo facto, Leo e plagis evadit.Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Leo defessus est.
Leo aestu defessus est.
Leo, aestu cursuque defessus est.
Leo quiescebat.
Leo in umbra quiescebat.
Leo, aestu cursuque defessus, in umbra quiescebat.
Murium grex erat.
Mures tergum Leonis percurrebant.
Murium grex tergum Leonis percurrebat.
Leo expergefactus est!
Murium grege tergum eius percurrente, Leo expergefactus est.
Leo unum Murem comprehendit.
Leo unum e multis comprehendit.
Leo expergefactus unum e multis comprehendit.
Murium autem grege tergum eius percurrente, expergefactus unum e multis comprehendit.
Mus miser est.
Mus misellus est.
Supplicat Mus misellus.
Mus clamitat:
"Leo, iratus es!"
"Noli mihi irasci."
"Indignus sum."
Mus clamitabat indignum se esse cui irascatur.
Supplicat misellus, clamitans indignum se esse cui irascatur.
Leo reputabat:
"Mus bestiola est."
"Mus tantilla bestiola est."
"Nihil laudis est in nece tantillae bestiolae."
Leo reputabat nihil laudis esse in nece tantillae bestiolae.
Leo Murem dimittit.
Leo Murem captivum dimittit.
Leo, reputans nihil laudis esse in nece tantillae bestiolae, captivum dimittit.
Leo per segetes currit.
Non multo post, Leo per segetes currit.
Leo incidit in plagas.
Non multo post, Leo, dum per segetes currit, incidit in plagas.
Leoni rugire licet.
Leoni e plagis exire non licet.
Non multo post, Leo, dum per segetes currit, incidit in plagas; rugire licet, exire non licet.
Leo rugiebat.
Mus audit Leonem.
Rugientem Leonem Mus audit.
Leonis vocem Mus agnoscit.
Mus repit in plagarum cuniculos.
Mus quaerit laqueorum nodos.
Mus nodos invenit.
Mus nodos invenit et corrodit.
Mus quaesitos laqueorum nodos invenit et corrodit.
Mus quaesitos laqueorum nodos invenit corroditque.
Mus repit in cuniculos, et quaesitos laqueorum nodos invenit corroditque.
Mus hoc fecit.
Hoc facto, Leo evadit.
Hoc facto, Leo e plagis evadit.
The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!
No comments:
Post a Comment