For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.
Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Leo et Ursus, simul magnum adepti hinnulum, de eo concertabant. Graviter autem a se ipsis affecti, ut ex multa pugna etiam vertigine corriperentur, defatigati iacebant. Vulpes interea, circumcirca eundo ubi prostratos eos vidit et hinnulum in medio iacentem, hunc, per utrosque percurrendo, rapuit fugiensque abivit. At illi videbant quidem furacem Vulpem sed, quia non potuerunt surgere, “Eheu nos miseros,” dicebant, “quia Vulpi laboravimus.”Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Leo et Ursus hinnulum adepti sunt.
Leo et Ursus magnum hinnulum adepti sunt.
Leo et Ursus simul magnum hinnulum adepti sunt.
Leo et Ursus simul magnum adepti sunt hinnulum.
Leo et Ursus simul magnum adepti sunt hinnulum.
Leo et Ursus de hinnulo concertabant.
Leo et Ursus, simul magnum adepti hinnulum, de eo concertabant.
Leo et Ursus a se ipsis affecti sunt.
Leo et Ursus graviter a se ipsis affecti sunt.
Leo et Ursus vertigine corripiebantur.
Leo et Ursus etiam vertigine corripiebantur.
Leo et Ursus ex pugna etiam vertigine corripiebantur.
Leo et Ursus ex multa pugna etiam vertigine corripiebantur.
Leo et Ursus, graviter a se ipsis affecti, ut ex multa pugna etiam vertigine corriperentur.
Leo et Ursus defatigati sunt.
Leo et Ursus iacebant.
Leo et Ursus defatigati iacebant.
Graviter autem a se ipsis affecti, ut ex multa pugna etiam vertigine corriperentur, defatigati iacebant.
Vulpes Leonem et Ursum vidit.
Leo et Ursus prostrati sunt.
Vulpes eos prostratos vidit.
Vulpes eos prostratos vidit, et hinnulum.
Hinnulus in medio iacebat.
Vulpes prostratos eos vidit et hinnulum in medio iacentem.
Vulpes circumcirca ibat.
Vulpes circumcirca ibat ubi prostratos eos vidit et hinnulum in medio iacentem.
Vulpes per Leonem et Ursum perrcurrit.
Vulpes per utrosque percurrit.
Vulpes hinnulum rapuit.
Vulpes per utrosque percurrendo hinnulum rapuit.
Vulpes hinnulum per utrosque percurrendo rapuit.
Vulpes, circumcirca eundo ubi prostratos eos vidit et hinnulum in medio iacentem, hunc, per utrosque percurrendo, rapuit.
Vulpes fugiebat.
Vulpes abivit.
Vulpes fugiens abivit.
Vulpes hinnulum rapuit et fugiens abivit.
Vulpes hinnulum rapuit fugiensque abivit.
Vulpes, circumcirca eundo ubi prostratos eos vidit et hinnulum in medio iacentem, hunc, per utrosque percurrendo, rapuit fugiensque abivit.
Leo et Ursus videbant Vulpem.
Leo et Ursus videbant furacem Vulpem.
Videbant quidem furacem Vulpem, sed non potuerunt surgere.
Quia non potuerunt surgere, Leo et Ursus dicebant:
"Nos miseros!"
"Eheu, nos miseros!"
"Eheu, nos miseros, quia Vulpi laboravimus."
Leo et Ursus videbant quidem furacem Vulpem sed, quia non potuerunt surgere, “Eheu nos miseros,” dicebant, “quia Vulpi laboravimus.”
The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!
No comments:
Post a Comment