For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.
Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Saginato Cani occurrit Lupus macilentus, miratus quomodo ille, qui intra parietes privatos clauderetur, tam pinguis evaderet, et ipse tam macilentus foret, qui tot nemora, colles, et pascua de iure suo possideret, ex quibus victum sibi compararet. Respondit Canis se indulgentissimum habuisse herum, qui cibos illi quotidie de mensa sua porrigebat. Attonitus stetit paulisper Lupus sed, propius cicatrices et collum saucium perspiciens, percontatus est unde haec cruditas acciderit. Respondit Canis haec tantummodo esse catenae indicia, qua interdum perstringebatur. Cui Lupus: “Ne! Tuae non invideo fortunae, nec meae paeniteo. Malim enim, ieiunus et impastus, praesenti frui libertate, quam satur catenis perstringi et fustibus contundi.”Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Lupus Cani occurrit.
Lupus macilentus erat.
Canis saginatus erat.
Saginato Cani occurrit Lupus macilentus.
Lupus miratus est:
"Quomodo ille Canis pinguis evadit?"
"Quomodo ille Canis tam pinguis evadit?"
"Canis clauditur."
"Canis intra parietes clauditur."
"Canis intra parietes privatos clauditur."
"Quomodo ille, qui intra parietes privatos clauditur, tam pinguis evadit?"
Lupus miratus est quomodo ille, qui intra parietes privatos clauderetur, tam pinguis evaderet.
Lupus miratus est:
"Quomodo ego ipse tam macilentus sum?"
"Ego tot pascua possideo."
"Ego tot pascua de iure meo possideo."
"Ego tot colles et pascua de iure meo possideo."
"Ego tot nemora, colles et pascua de iure meo possideo."
"Ex eis victum comparo."
"Ex eis victum mihi comparo."
"Ego tot nemora, colles et pascua de iure meo possideo, ex quibus victum mihi comparo."
"Quomodo ego ipse tam macilentus sum, qui tot nemora, colles et pascua de iure meo possideo, ex quibus victum mihi comparo?"
Lupus miratus est quomodo ipse tam macilentus foret, qui tot nemora, colles, et pascua de iure suo possideret, ex quibus victum sibi compararet.
Respondit Canis:
"Herum habeo."
"Herum indulgentem habeo."
"Herum indulgentissimum habeo."
"Indulgentissimum habeo herum."
"Herus cibos mihi porrigit."
"Herus cibos mihi de mensa sua porrigit."
"Herus cibos mihi quotidie de mensa sua porrigit."
"Indulgentissimum habeo herum, qui cibos mihi quotidie de mensa sua porrigit."
Respondit Canis se indulgentissimum habuisse herum, qui cibos illi quotidie de mensa sua porrigebat.
Lupus stetit.
Lupus attonitus est.
Attonitus stetit Lupus.
Attonitus stetit paulisper Lupus.
Lupus cicatrices perspiciebat.
Lupus cicatrices et collum saucium perspiciebat.
Lupus propius cicatrices et collum saucium perspiciebat.
Attonitus stetit paulisper Lupus, propius cicatrices et collum saucium perspiciens.
Lupus percontatus est:
"Unde haec cruditas accidit?"
Lupus percontatus est unde haec cruditas acciderit.
Respondit Canis:
"Haec sunt indicia catenae."
"Haec tantummodo sunt indicia catenae."
"Catena interdum perstringor."
"Haec tantummodo sunt indicia catenae qua interdum perstringor."
Respondit Canis haec tantummodo esse catenae indicia, qua interdum perstringebatur.
Cani Lupus inquit:
“Ne! Tuae fortunae non invideo."
“Ne! Tuae non invideo fortunae."
"Meae fortunae non paeniteo."
“Ne! Tuae non invideo fortunae, nec meae paeniteo."
"Ieiunus sum."
"Ieiunus sum et impastus."
"Malim frui libertate."
"Malim praesenti frui libertate."
"Malim, ieiunus et impastus, praesenti frui libertate."
"Tu satur es."
"Malim praesenti frui libertate quam satur esse."
"Tu catenis perstringeris."
"Malim praesenti frui libertate quam catenis perstringi."
"Tu fustibus contunderis."
"Malim praesenti frui libertate quam fustibus contundi."
"Malim praesenti frui libertate, quam satur catenis perstringi et fustibus contundi."
"Malim, ieiunus et impastus, praesenti frui libertate, quam satur catenis perstringi et fustibus contundi."
The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!
No comments:
Post a Comment