For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.
Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Herinacei, hiemem adventare praesentientes, blande Viperas rogaverunt ut in propria illarum caverna adversus vim frigoris locum sibi concederent. Quod cum illae fecissent, Herinacei, huc atque illuc se provolventes, spinarum acumine Viperas pungebant et vehementi dolore torquebant. Illae, male secum actum videntes, blandis verbis orabant Herinaceos ut exirent, quandoquidem tam multis locus esset angustus nimis. Cui Herinacei: “Exeant (inquiunt) qui hic manere non possunt.” Quare Viperae, sentientes ibi locum non esse, cesserunt hospitio.Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Herinacei praesentiebant:
"Hiems adventat!"
Herinacei hiemem adventare praesentiebant.
Herinacei Viperas rogaverunt:
Herinacei blande Viperas rogaverunt:
Herinacei, hiemem adventare praesentientes, blande Viperas rogaverunt:
"Locum nobis concedite!"
"In vestra caverna locum nobis concedite!"
"In propria vestra caverna locum nobis concedite!"
"In propria vestra caverna adversus vim frigoris locum nobis concedite!"
Herinacei blande Viperas rogaverunt ut locum sibi concederent.
Herinacei blande Viperas rogaverunt ut in propria illarum caverna adversus vim frigoris locum sibi concederent.
Viperae hoc fecerunt.
Herinacei se provolvebant.
Herinacei huc atque illuc se provolvebant.
Cum Viperae hoc fecissent, Herinacei huc atque illuc se provolvebant.
Herinacei Viperas pungebant.
Herinacei spinarum acumine Viperas pungebant.
Herinacei, huc atque illuc se provolventes, spinarum acumine Viperas pungebant.
Herinacei Viperas torquebant.
Herinacei dolore Viperas torquebant.
Herinacei vehementi dolore Viperas torquebant.
Herinacei spinarum acumine Viperas pungebant et vehementi dolore torquebant.
Viperae videbant:
"Male actum est."
"Male nobiscum actum est."
Viperae male secum actum videbant.
Viperae orabant Herinaceos:
Viperae blandis verbis orabant Herinaceos:
"Locus est angustus."
"Locus multis est angustus."
"Locus tam multis est angustus."
"Locus tam multis est angustus nimis."
"Exite!"
Viperae blandis verbis orabant Herinaceos ut exirent.
Viperae blandis verbis orabant Herinaceos ut exirent, quandoquidem tam multis locus esset angustus nimis.
Herinacei inquiunt:
"Exite, si in hoc loco manere non potestis."
"Exite, si hic manere non potestis."
“Exeant qui hic manere non possunt.”
Viperae sentiebant:
"Ibi locum non est nobis."
Viperae sentiebant ibi locum non esse.
Viperae cesserunt hospitio.
Viperae, sentientes ibi locum non esse, cesserunt hospitio.
The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!
No comments:
Post a Comment