Sunday, April 05, 2009

Simplified Fable 77: De Ranis et Earum Rege

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Ranis et Earum Rege, the story of the frogs who THOUGHT they wanted a king.

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Gens Ranarum supplicabat sibi regem dari. Iupiter deiecit trabem, cuius moles cum ingenti fragore quassabat fluvium. Territae, silebant Ranae. Mox regem venerantur et tandem accedunt propius; omni metu abiecto, iners rex lusui et contemptui est. Lacessunt igitur Iovem rursus, orantes regem sibi dari qui strenuus sit. Iupiter dat Ciconiam, quae, perambulans paludem, quidquid Ranarum obviam fit, vorabat. De cuius tyrannide questae sunt, sed frustra. Nam Iupiter non audit; decrevit enim ut, quae regem clementem sunt deprecatae, iam ferant inclementem.
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Ranae supplicabant:

A Iove Ranae supplicabant:

A Iove gens Ranarum supplicabat:

"Da nobis regem!"

"Rex nobis detur."

Gens Ranarum supplicabat sibi regem dari.

Iupiter deiecit trabem.

Moles quassabat fluvium.

Trabis moles quassabat fluvium.

Trabis moles cum fragore quassabat fluvium.

Trabis moles cum ingenti fragore quassabat fluvium.

Ranae territae sunt.

Ranae silebant.

Territae, silebant Ranae.

Ranae regem venerantur.

Mox Ranae regem venerantur.

Ranae accedunt propius.

Tandem Ranae accedunt propius.

Ranae metum abiecerunt.

Ranae omnem metum abiecerunt.

Omnis metus abiectus est.

Iners rex lusui est.

Iners rex lusui et contemptui est.

Omni metu abiecto, iners rex lusui et contemptui est.

Ranae lacessunt Iovem.

Ranae lacessunt Iovem rursus.

Ranae orabant:

"Da nobis regem."

"Da nobis regem, qui strenuus erit."

"Rex nobis detur, qui strenuus erit."

Ranae orabant regem sibi dari qui strenuus sit.

Lacessunt Iovem rursus, orantes regem sibi dari qui strenuus sit.

Iupiter dat Ciconiam.

Ciconia perambulabat paludem.

Ciconia Ranis obviam fit.

Ciconia vorabat Ranas.

Ciconia vorabat Ranas quibus obviam fit.

Ciconia vorabat quidquid Ranarum cui obviam fit.

Ranae questae sunt.

Ranae de tyrannide questae sunt.

Ranae de Ciconiae tyrannide questae sunt.

Ranae de Ciconiae tyrannide questae sunt, sed frustra.

Iupiter non audit.

Iupiter decrevit:

"Ranae, regem clementem deprecatae estis."

"Ferte regem inclementem."

"Iam ferte regem inclementem."

"Ranae, quae regem clementem deprecatae estis, iam ferte inclementem."

Iupiter decrevit ut, quae regem clementem sunt deprecatae, iam ferant inclementem.





The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!

No comments: