For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.
Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Lupus, osse in gutture retento, cum multum cruciaretur, Grui pretium obtulit, si illud e gutture extraheret. Grus autem, cum os e gutture Lupi extraxerat, pretium sibi promissum postulat. Cui Lupus, subridens simulque dentes acuens, dixit, “Satis pretii tibi esse debet quod ex meo ore caput sine capitis iactura eduxeris.”Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Os in Lupi gutture retentum est.
Os Lupum cruciabat.
Lupus cruciabatur.
Lupus multum cruciabatur.
Lupus, osse in gutture retento, multum cruciabatur.
Lupus Grui dixit:
"Os extrahe!"
"Os e gutture meo extrahe!"
"Si os e gutture extrahis, pretium offero."
Lupus Grui pretium obtulit, si os e gutture extraheret.
Lupus, osse in gutture retento, cum multum cruciaretur, Grui pretium obtulit, si illud e gutture extraheret.
Grus os extraxit.
Grus os e gutture Lupi extraxit.
Lupus pretium Grui promiserat.
Pretium Grui promissum erat.
Grus pretium postulat.
Grus pretium sibi promissum postulat.
Grus, cum os e gutture Lupi extraxerat, pretium sibi promissum postulat.
Lupus subridet.
Lupus dentes acuit.
Lupus subridet et dentes acuit.
Lupus subridet et simul dentes acuit.
Lupus Grui dixit:
Lupus, subridens, Grui dixit,
Lupus, subridens simulque dentes acuens, Grui dixit,
"Caput eduxisti."
"Ex meo ore caput eduxisti."
"Ex meo ore caput sine capitis iactura eduxisti."
"Satis pretii est!"
"Satis pretii tibi est!"
"Satis pretii tibi esse debet."
“Satis pretii tibi esse debet quod ex meo ore caput sine capitis iactura eduxeris.”
The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!
No comments:
Post a Comment