For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.
Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Leo Silvani cuiusdam Filiam perdite amavit et Patrem Virginis sollicitabat ut illi Virgo in matrimonium daretur. Respondebat Silvanus Filiam esse tenellam et delicatulam Virginem et nunquam hamatos eius ungues dentesque passuram. Passus est igitur Leo dentes et ungues evelli ut Virgine frueretur. Quod cum vidisset Pater, fustibus illi involabat et longius imbellem abigebat.Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Leo Virginem amavit.
Virgo Silvani Filia est.
Virgo Silvani cuiusdam Filia est.
Leo Silvani cuiusdam Filiam amavit.
Leo Silvani cuiusdam Filiam perdite amavit.
Leo Patrem Virginis sollicitabat:
"Da mihi Virginem!"
"Da mihi Virginem in matriomnium!"
Leo Patrem Virginis sollicitabat ut Virginem daret in matrimonium.
Leo Patrem Virginis sollicitabat ut Virgo in matrimonium daretur.
Respondebat Rusticus:
"Filia est tenella Virgo!"
"Filia est tenella et delicatula Virgo!"
Respondebat Rusticus Filiam esse tenellam et delicatulam Virginem.
Respondebat Rusticus:
"Filia nunquam Leonis dentes passura est."
"Filia nunquam Leonis ungues et dentes passura est."
"Filia nunquam hamatos Leonis ungues et dentes passura est."
Respondebat Rusticus Filiam nunquam hamatos eius ungues dentesque passuram.
Leo volebat Virgine frui.
Passus est Leo dentes evelli.
Passus est Leo dentes evelli ut Virgine frueretur.
Passus est Leo ungues evelli ut Virgine frueretur.
Passus est Leo dentes et ungues evelli ut Virgine frueretur.
Hoc vidit Pater!
Cum hoc vidisset Pater, Leoni involabat.
Cum hoc vidisset Pater, fustibus Leoni involabat.
Pater Leonem abigebat.
Pater imbellem Leonem abigebat.
Pater longe imbellem Leonem abigebat.
Pater longius imbellem Leonem abigebat.
The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!
No comments:
Post a Comment