For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.
Here is a Google Presentation version (larger version also available):
The original version is as follows:
Auceps, retibus extensis, captabat Perdicem. Volucris illa captata supplicabunde illum rogabat ut se demitteret, promittens se in retia plurimas Aves allecturam. Cui Auceps: “Nequaquam hoc faciam, nam procul dubio me decipies, quae sodales tuos proditura es.”Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:
Auceps retia extendebat.
Retia extensa sunt.
Auceps captabat Perdicem.
Auceps, retibus extensis, captabat Perdicem.
Perdix captata est.
Volucris illa captata est.
Volucris illa Aucupem rogabat.
Volucris illa supplicabunde Aucupem rogabat.
Volucris illa captata supplicabunde Aucupem rogabat:
"Me demitte!"
Perdix Aucupem rogabat ut se demitteret.
Perdix promittebat:
"Aves allectura sum!"
"Plurimas Aves allectura sum!"
"In retia plurimas Aves allectura sum!"
Perdix promittebat se in retia plurimas Aves allecturam esse.
Volucris illa captata supplicabunde illum rogabat ut se demitteret, promittens se in retia plurimas Aves allecturam.
Perdici Auceps respondit:
"Non hoc faciam."
“Nequaquam hoc faciam!"
"Me decipies."
"Procul dubio me decipies."
"Tu sodales tuos proditura es."
"Procul dubio me decipies, quae sodales tuos proditura es.”
The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!
No comments:
Post a Comment