Today's fable is De Asino, novos semper heros quaeritante, the story of the donkey who is always hoping to get a better master, but who instead gets worse ones. In Perry's indexing system, this is Perry 179.
To make reading the fable easier, I've provided a segmented version of the story below.
Asinus olitoris, aegre sustinens laborem quo herus eum premebat, conqueritur de eo apud Iovem, supplicat alium sibi dari; exaudit Iupiter; iubet figulo veneat. Mutatur herus, sed non minuitur labor, imo augescit: semper lutum, tegulae, lateres, imbrices, dorso portandae. Iterum ad Iovem; Iupiter, oratoris importunitate victus, dat coriarium. Statim expertus eum, omnibus quos unquam habuerat longe crudeliorem, apud se lamentans dicebat: Heu me miserum! Ut omnia mihi in deterius cedunt: nam in eum incidi dominum, qui vivo non parcit, nec mortuo; ipse enim ubi corpus meum flagris exhauserit, in fine excoriabit.
Asinus olitoris,
aegre sustinens laborem
quo
herus eum premebat,
conqueritur de eo
apud Iovem,
supplicat
alium sibi dari;
exaudit Iupiter;
iubet figulo veneat.
Mutatur herus,
sed non minuitur labor,
imo augescit:
semper
lutum, tegulae,
lateres, imbrices,
dorso portandae.
Iterum ad Iovem;
Iupiter,
oratoris importunitate victus,
dat coriarium.
Statim expertus eum,
omnibus
quos unquam habuerat
longe crudeliorem,
apud se lamentans
dicebat:
Heu me miserum!
Ut omnia
mihi in deterius cedunt:
nam
in eum incidi dominum,
qui vivo non parcit,
nec mortuo;
ipse enim
ubi corpus meum
flagris exhauserit,
in fine excoriabit.
Here's an illustration for the fable (image source) from a Renaissance edition of Aesop:
Aesop's Fables in Latin now available at Amazon.com.
No comments:
Post a Comment