Sunday, August 29, 2010

Fabula Facilis: Lupus Ovis Pelle Indutus

Lupus ovis pellem invenit et induit.
Sic ovis pelle indutus, gregi se immiscet.
Hoc modo lupus oves multas occidit.
Quotidie ovem aliquam e grege occidit.
Tum demum pastor hoc animadvertit.
Pastor lupum occidit et in arbore altissima suspendit.
Pastores ceteri hoc vident et mirantur.
Eum interrogant,
"Cur ovem in arbore suspendis?"
Pastor respondet,
"Amici, quid in arbore videtis?
Ovemne videtis, an lupum?
Pellis quidem est ovis,
opera autem lupi sunt!"
This story is based on 86. Lupus Ovis Pelle Indutus.

Here is the audio; the Flash-based player will not work on the iPad but you can subscribe to the iPadio podcast directly.


lupus ovis pelle indutus

Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images. I like how the wolf looks fierce and frightening even in death!


Saturday, August 28, 2010

Fabula Facilis: Adolescens Piger

Erat adolescens piger.
Pigerrimus erat!
Socii eius hanc pigritiam culpant.
"Tu valde piger es!" ei dicunt.
"In lecto manes, et nihil facis.
Quare tu tamdiu in lecto manes?"
Adolescens piger ridet.
Amicis dicit,
"Verum dicitis, amici.
Sed mane, duae mulieres mihi adsunt.
Expergiscor, et has mulieres pulcherrimas video.
Nomen uni Industria est, et nomen alteri Pigritia.
Industria me surgere hortatur.
Sic mihi dicit,
'Aliquid operis fac!
Noli diem in lecto terere!'
Haec sunt Industriae verba.
Sed Pigritia Industriam increpat.
Pigritia dicit,
'Tibi quiescendum est.
Frigus est!
Propter frigus, in lecto tibi permanendum est.
Quare semper laborandum est?
Quiesce, puer mi, quiesce.'
Diu inter se Industria et Pigritia disputant.
Ego eas disputantes audio.
In lecto maneo, litis finem exspectans.
Si tardius e lecto surgo, culpa mea non est!
Tamdiu in lecto maneo, quod aequus iudex sum."

This story is based on 968. Adolescens Piger.
Here is the audio; the Flash-based player will not work on the iPad but you can subscribe to the iPadio podcast directly.


Iuvenis Piger

Click here for a SLIDESHOW of all the Brant images. The allegorical ladies both look very solicitous!

Fabula Facilis: Cervus et Cornua Eius

Cervus sitit et aquam bibere vult.
Cervus fontem invenit et ad fontem stat.
In aqua effigiem suam videt.
Cervus crura vituperat.
“Tristis sum," dicit, “quod crura mea tenuia sunt!”
Cervus cornua laudat.
“Laetus sum," dicit, “quod cornua mea sunt formosa.”
Repente venatores adsunt et cervum persequuntur.
Cervus per campum fugam facit,
et venatores evadit pernicitate pedum.
Sed cervus imprudens silvam attingit, ramis densam.
Cornua subito ramis implicantur.
Cervus currere non potest,
et venatores eum comprehendunt.
Cervus cum luctu haec verba edit,
“Vae mihi! Iam perii!
Crura vituperabam,
sed crura me servabant.
Cornua laudabam,
sed cornua me perdunt, miserum!”

This story is based on 161. Cervus et Cornua Eius.
Here is the audio; the Flash-based player will not work on the iPad but you can subscribe to the iPadio podcast directly.


cervus et venator

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. If you look closely, you can see the pool of water where the stag had been admiring its reflection earlier.