Showing posts with label novocab. Show all posts
Showing posts with label novocab. Show all posts

Friday, August 12, 2011

Fabula Facilis: Vespertilio et Merula

Merula cantat noctu,
in cavea, ante fenestram suspensa.
Ad eam advolans,
vespertilio rogat,
"Cur non
potius cantas interdiu?
Noctu acquiscere debes."
Merula respondet,
"Noctu canto,
quia, cantans
interdiu,
prodita et capta sum.
Itaque nunc, malo meo edocta,
noctu canto, et interdiu taceo."
Tum vespertilio dicit,
"Sed tu enim sero caves:
te tacere oportuit
priusquam te apprehenderent."

This story is based on 401. Vespertilio et Merula.
Luscinia et Vespertilio

Click here for a SLIDESHOW of all the Medici Aesop images. On the left you see the first part of the story, where the bird is caught; then on the right, you can see the bat and the bird.

M0401 Perry048

Wednesday, February 23, 2011

Fabula Facilis: Formica et Gallina

Gallina campos perambulat,
cum pullis suis.
Gallina in formicas incidit.
Gallina pullis clamat,
"Huc, huc adeste et comedite!
Istae bestiolae
dapem vobis praebet optimam."
Pulli iussa matris peragunt,
et formicas strenuo ore comedunt.
Gallina quoque escam dulcem carpit.
Sed interea gallina tristis fit,
et querelas tristes sic effundit:
"Vos educo, o pulli miselli,
et alimentis exquisitis expleo,
sed herus avidus vos omnes vorabit,
bene saginatos!
Heu ventres hominum flagitiosi!
Heu gula! Heu scelus!
Tam formosas aves
coquunt et comedunt homines!
Tam innocentes victimas iugulant!”
Interea formica una,
quae necem evitavit
in alto ramo arboris proximae,
gallinae querelas audit,
et sic respondet,
"Impudens es, O gallina!
Tam severe nunc expostulas
de hominum crudelitate,
sed tu ipsa crudelior eis es!
Gentem formicarum universam deles,
prandio uno!"
Fabula docet:
Si alios damnas,
te inspice prius.

This story is based on 647. Formica et Gallina.


M0647 (not in Perry)

Wednesday, January 12, 2011

Fabula Facilis Bos Laborans et Vitula

Vitula mollis et lasciva est.
Bos autem durus est et severus.
Bos laborat, sed vitula non laborat.
Vitula bovem videt et ei dicit,
"Ecce! Te video arantem.
Agricolae aculeo agitatus es!
O bos laborans, te contemno!
Ego sic laborare nolo."
Denique immolationis dies adest.
Bos a iugo liberatus est,
et per pascua vagatur.
Vitulae vero retenta est:
agricola vitulam mox immolat!
Bos vitulam videt et ei dicit,
"Heus vitula, me deridebas,
sed nunc ego te derideo!
Non laborabas
et nunc herus noster te immolat,
dum ego liber sum."
Fabula docet:
Si alterum derides, sibi cave!
Qui labores suos agit sedulo,
securus est;
qui otiosus est et nihil agit,
ei pericula semper imminent.

This story is based on 278. Bos Laborans et Vitula.
vitula et bos

Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images. Look closely and you can see the sacrifice taking place in the background!

M0278 Perry300

Friday, December 31, 2010

Fabula Facilis: Aesopus et Arcus

Aesopus in puerorum turba nucibus ludit.
Vir quidam eum videt cum pueris ludentem.
Vir Aesopum quasi delirum ridet.
Aesopus hoc sentit, sed nihil dicit.
(Scilicet derisor Aesopus est, non deridendus.)
Aesopus, tacitus, arcum tendit.
Arcum tensum in media via ponit.
Tunc Aesopus viro dicit,
"Heus, sapiens!
Quid significat arcus hic positus?"
Concurrit populus et spectat.
Vir ille diu se torquet,
sed quaestionis causam non intellegit.
Novissime succumbit et dicit,
"O Aesope, nescio!"
Tum Aesopus victor ei dicit,
"Cito arcum rumpes, si tensus est.
Arcus laxatus semper erit tibi utilis."
Aesopus hoc modo nos docet:
Aliquando ludere debemus,
ut ad cogitandum meliores redeamus.

This story is based on 885. Aesopus et Arcus.
Aesopus et Arcus

Click here for a SLIDESHOW of all the Bewick images. You can see the boys playing off in the distance, too!

M0885 Perry505

Wednesday, December 08, 2010

Fabula Facilis: Struthiocamelus et Gallina

Struthiocamelus alas habet, sed non volat.
Alae eius in cursu ad pernicitatem adiuvant,
sed struthiocamelum in sublime non extollunt.
Stuthiocamelus in ardua rupe stat.
Volare cupit, sicut reliquae aves.
Se ad volatum incitat, reliquas aves imitans.
Gallina struthiocamelum videt et ei dicit,
"O struthiocamele, volare cupis;
cave ne amittas ambulandi facultatem.”
Struthiocamelus gallinam deridet.
Tunc alas pandit et de rupe se deiicit.
Corporis pondus struthiocamelum affligit
ad terram.
Eius crura fracta sunt, et ambulare non potest!
Fabula docet: contra naturam ne contendas!

This story is based on 405. Struthiocamelus et Gallina.
Struthiocamelus Volans

Click here for a SLIDESHOW of all the Desbillons images.
M0405 (not in Perry)

Friday, November 26, 2010

Fabula Facilis: Anser et Ova Aurea

Anus quaedam anserem alit.
Anser ei quotidie ovum aureum excludit.
Anus avarissima sic existimat,
"Anser in visceribus fodinam auream habet!"
Cupiditate commota, anserem interficit.
Anus viscera perscrutatur.
In visceribus unicum ovum solum invenit.
Anus, spe inani sublactata, exclamat,
"O me infelicem!
O me magnae crudelitatis consciam!
Non modico lucro contenta, omnia perdidi."

This story is based on 571. Anser et Ova Aurea.
Ova Aurea

Click here for a SLIDESHOW of all the Aesop 1660 images.
M0571 Perry087

Friday, November 12, 2010

Fabula Facilis: Talpa et Tumulus

Talpa latebram tenebricosam sub humo fodit.
Talpa inquit,
"Quam bene lateo in latebra mea!
Olitor me deprehendere non potest,
tam bene latentem."
Latebram suam fodiens,
talpa glaebulas trudit et sursum aggerit.
Hoc modo tumulus fit.
Tumulus talpae operam indicat!
Olitor tumulum advertit et inquit,
"Ubi tumulus, ibi talpa!"
Olitor insidias in talpae latebrae faucibus collocat.
Olitor hoc modo talpam incautam capit.
Fabula docet: malefici semper se produnt.

This story is based on 187. Talpa et Tumulus.



M0187 (not in Perry)

Tuesday, November 09, 2010

Fabula Facilis: Mus in Cervisia

Mus semel cecidit in cervisiam.
Mus pipat quod exire non potest.
Catus transit et murem pipantem audit.
Catus muri ait,
"Quare clamas?"
Mus respondet,
"Pipo quia exire non possum."
Catus dicit,
"Quid mihi dabis, si te extraham?"
Mus dicit,
"Tibi dabo quidquid postulabis."
Catus dicit,
"Hac vice te libero,
sed venire debes si te voco!"
Mus dicit,
"Firmiter hoc promitto."
Catus dicit,
"Iura mihi."
Et mus iurat.
Catus murem extrahit et ire permittit.
Postea catus esurit et ad foramen muris
venit.
Catus muri dicit,
"Ad me nunc exi!"
Mus dicit,
"Hoc facere nolo."
Catus dicit,
"Nonne iurasti mihi?"
Mus respondet,
"Frater
Catus, ebria fui, quando iuravi."
This story is based on 202. Mus in Cervisia.



M0202 Perry615

Sunday, November 07, 2010

Fabula Facilis: Culex et Apes

In hiberno tempore, culex dicit,
"Ego fame et frigore pereo!"
Culex ad apium alvearia accedit.
Ab apibus cibum et hospitium petit,
"O apes, cibum et hospitium mihi date!
Si cibum et hospitium mihi datis,
filios vestros artem mean musicam edocebo."
Sed apes negant et culici dicunt,
"Artem nostram filii nostri discere debent,
quae eos a famis et frigoris periculo eximunt!"

This story is based on 698. Culex et Apes.
Culex et Apes

Click here for a SLIDESHOW of all the images in Bewick's Select Fables.
M0698 (not in Perry)

Friday, November 05, 2010

Fabula Facilis: Simiae Saltantes

Rex Aegyptius simias saltare docet.
Simiae saltant, vestibus pulchris ornatae.
Miris modis saltant!
Hoc spectaculum spectatoribus diu placet.
E spectatoribus homo facetus nuces habet.
Nuces in medium iacit.
Simiae nuces vident.
Statim saltandi oblitae sunt!
Vestes dilacerant et pro nucibus inter se pugnant.
Maximus spectatorum risus est!

This story is based on 125. Simiae Saltantes.
Simia Saltans

Click here for a SLIDESHOW of all the Arthur Rackham images.
M0125 Perry463

Monday, November 01, 2010

Fabula Facilis: Simius Glorians et Vulpecula

Simius olim vulpeculae iactat,
"Singularis industria mihi est:
animalium habitūs exprimere possum
et omnes eorum gestūs imitari scio!"
Vulpecula respondet,
"Ego lubens tibi concedo:
nullum animal est,
quod imitari non potes.
Sed tu vicissim mihi concedis:
nullum animal est,
quod te imitari vult."

This story is based on 113. Simius Glorians et Vulpecula.
Vulpes et Simius Superbus

Click here for a SLIDESHOW of all J. M. Conde's color Aesop illustrations. Although this is an illustration for a different fable, I think it fits this one pretty well, too!

M0113 (not in Perry)

Sunday, October 31, 2010

Fabula Facilis: Sorex et Mus

Sorex sonos facit acutos stridulosque.
Sorex stultus de se dicit,
"Quam belle cantito!"
Sorex iactans gestit et sibi plaudet.
Mus tacitus est, et nihil dicit.
Sorex iocose murem carpit,
"Quam tacitus es!
Ego autem semper cantito!"
At mus sorici dicit,
"Tacere debes, si sapiens es."
Tunc mus cavum suum subit.
Mox feles supervenit.
Soricis inepti stridorem audit!
Feles accedit, tacito gressu.
Soricem incautum occupat!
Ita sorex perit,
suo indicio proditus.

This story is based on 215. Sorex et Mus.



M0215 (not in Perry)

Friday, October 29, 2010

Fabula Facilis: Lepus et Vulpes apud Iovem

Lepus et vulpes a Iove munera petunt.
Vulpes Iovi dicit,
"O Iuppiter, celeritatem peto.
Iam callida sum.
Calliditati meae celeritatem adiunge!"
Lepus Iovi dicit,
"O Iuppiter, calliditatem peto.
Iam celer sum.
Celeritati meae calliditatem adiunge!"
Eis Iuppiter ita respondit,
“Ab origine mundi munera omnibus dono.
Liberalissime e sinu nostro haec munera dono.
Singula munera singulis animalibus dono.
Sed uni
donare munera omnia non possum.
Si unus omnia habet, aliorum iniuria est."

This story is based on 175. Lepus et Vulpes apud Iovem.



M0175 (not in Perry)

Tuesday, October 26, 2010

Fabula Facilis: Lepus Cornua Cupiens

Lepus cervum videt.
Cervus magno corpore gloriosus est.
Cervus erectis cornibus gloriosus est.
Lepus suam parvitatem aegre fert.
Ad Iovem adiit.
De humili sua conditione querimoniam facere vult.
Lepus ait Iovi,
“O Iuppiter, creator es et dominus!
Tibi de humili
mea sorte querimonium facio.
Ecce ceterae bestiae!
Diversis Naturae muneribus superbae sunt.
Sed mihi Natura munera non confert,
nisi pedes leves.
Pedes vero ad fugam habiles sunt,
sed cornua pedibus meliora sunt.
Rogo ergo te, Creator!
Per te talia cornua habere volo
qualia cervus habet."
Iuppiter leporem exaudit.
Lepus a Iove cornua recipit.
Nune leporis frons onerata est.
Lepus currere non potest.
Vix repere potest.
Quod lepus rogavit, portare non potest!

This story is based on 163. Lepus Cornua Cupiens.



M0163 Perry658

Monday, October 25, 2010

Fabula Facilis: Lupus Parvulus et Pastor

Pastor lupum parvulum invenit.
Pastor lupum apud se enutrit.
Cum lupus adolescens est,
pastor eum docet oves ex vicinis gregibus rapere!
Lupus hoc optime discit.
Lupus postea pastori ait,
"O pastor, cave!
Me hanc artem rapiendi docuisti,
et mox oves
multas ex tuis gregibus desiderabis!"
This story is based on 77. Lupus Parvulus et Pastor.


ere is an image for the story (image source) showing a young wolf.
M0077 Perry366

Saturday, October 23, 2010

Fabula Facilis: Leo et Unicornis

Leo fingit se infirmum.
Claudicans unicorni obviat.
Unicornis leonis adversarius est.
Leo unicornem salutat et dicit,
“Inimici sumus, sed fiat pax!
Ut vides, ego nulli nocere possum.
Debilitatus sum senio et variis incommodis.
Ante meam mortem cum uxore loqui volo,
sed ea in deserto est,
et longum iter facere debeo.
A te peto: cornu tuum mihi accommoda!
Cornu pro podio in itinere habere volo,
quod cornu tuum satis longum est et forte.
Ad uxorem perveniam et revertar,
et cornu tibi remittam: do fidem meam!”
Unicornis dictis eius omnibus credit,
et leonis confictae miseriae compatitur.
Cornu commodat, et sic inermis remanet.
Leo progreditur et insultum facit in unicornem.
Proprio cornu unicornem graviter vulnerat
et eum devincit.

This story is based on 7. Leo et Unicornis.


Image Source: Wikipedia. This is the lion and the unicorn as shown on the royal coat of arms of the United Kingdom.

M0007 Perry645

Thursday, October 21, 2010

Fabula Facilis: Vipera et Auceps.

Venator quidam viscum et harundines sumit.
Venatum exit.
Turdus in arbore procera considit.
Venator turdum in arbore considentem videt.
Calamos inter se in longitudinem iungit.
Oculos ad turdum levat.
Ipsum capere exoptat.
Sed vipera sub eius pedibus iacet.
Nescius viperam premit!
Vipera exasperata ipsum mordet.
Illa, iamiam deficiens, inquit,
"Me miserum!
Alium venari volui,
sed ab alio ad mortem raptus sum!"


This story is based on 623. Vipera et Auceps.

Auceps et Vipera - Osius

Click here for a SLIDESHOW of all the Osius images. The difference here is that this poor birdcatcher is using a snare instead of bird lime and reeds.

M0623 Perry115

Tuesday, October 19, 2010

Fabula Facilis: Vitis et Hircus.

Ver est,
et vitis folia edit.
Hircus vitis folia arrodit.
Dum hircus hoc facit, vitis ita eum increpat,
"Cur tu mea folia carpis?
Nonne satis superque herbarum?"
Hircus autem vitem depascere pergit.
Vitis inquit,
"Mihi noce quantum potes!
Sed homines te mactabunt,
et ego vini tantum feram,
quantum satis erit ad Diis libandum,
te mactato."

This story is based on 735. Vitis et Hircus.
Hircus et Vitis

Click here for a SLIDESHOW of all the Tenniel-Wolf images.
M0735 Perry374

Sunday, October 17, 2010

Fabula Facilis: Leonis Filius et Homo

Leo filio praecipiebat,
"Noli cum homine depugnare!"
Sed patris dicta filii animum non tangunt.
Filius adolescens in agrum progreditur.
In agro boves videt et rogat,
"Hominesne vos estis?"
Boves respondent,
"Nos homines non sumus.
Homo iugum nobis imponit,
et nos iugum ei portamus."
Tum leo equum videt et rogat,
"Homone tu es?"
Equus inquit,
"Minime! Ego equus, sed homini servio.”
Paulo post, leo rusticum cernit in silva.
Rusticus ligna cuneis findit.
Leo inquit,
"Homo certe es et pugnare mecum debes."
Homo inquit,
"Maxime! Sed prius te quaeso:
Ungulis tuis hanc arborem distrahe."
Fissura in arbore est,
et leo ungulas fissurae incutit.
Leo cuneum dimovet et cuneus excidit,
sed in fissura clausa pedes retenti sunt!
Leo sic captus est!
Omnes vero vires adhibet,
et pedes cruentos de ligno retrahit.
Leo ad suum patrem revertitur et ait,
“Mi pater, pedibus cruentis ad te revertor.
Ungulas amisi, quod monitis tuis non parui!"

This story is based on 10. Leonis Filius et Homo.
Leo et Filius Eius

Click here for a SLIDESHOW of all the images in Bewick's Select Fables.

M0010 Perry706

Friday, October 15, 2010

Fabula Facilis: Vetula Lac ad Forum Portans

Vetula in urceo ad forum lac portat.
Cogitat de futuris et intra se dicit,
"Quomodo dives fieri possum?
De meo lacte tres obolos habebo.
Pullum gallinae emam et nutriam.
Ex ovis multos pullos acquiram.
Pullos vendam, et porcum emam.
Porcum nutriam et pinguis erit!
Illum vendam et inde pullum equinum emam.
Diu ipsum nutriam
et aptus erit equus ad equitandum.
Ipsum ego equitabo.
Ducam eum ad pascua et dicam EI IO IO."
Vetula haec cogitat et pedes movet.
Quasi calcaria in pedibus habens, talos movet.
Prae gaudio manibus plaudit.
Motu pedum et plausu manuum,
vetula urceum frangit!
Lac in terra effundit,
et misera in manibus suis nihil invenit.

This story is based on 859. Vetula Lac ad Forum Portans.
Mulier Lac Portans

Click here for a SLIDESHOW of all the images in Bewick's Select Fables. Admittedly, she does not look like a vetula in this image - she is more of a puella rustica!

M0859 (not in Perry)