Saturday, August 28, 2010

Fabula Facilis: Adolescens Piger

Erat adolescens piger.
Pigerrimus erat!
Socii eius hanc pigritiam culpant.
"Tu valde piger es!" ei dicunt.
"In lecto manes, et nihil facis.
Quare tu tamdiu in lecto manes?"
Adolescens piger ridet.
Amicis dicit,
"Verum dicitis, amici.
Sed mane, duae mulieres mihi adsunt.
Expergiscor, et has mulieres pulcherrimas video.
Nomen uni Industria est, et nomen alteri Pigritia.
Industria me surgere hortatur.
Sic mihi dicit,
'Aliquid operis fac!
Noli diem in lecto terere!'
Haec sunt Industriae verba.
Sed Pigritia Industriam increpat.
Pigritia dicit,
'Tibi quiescendum est.
Frigus est!
Propter frigus, in lecto tibi permanendum est.
Quare semper laborandum est?
Quiesce, puer mi, quiesce.'
Diu inter se Industria et Pigritia disputant.
Ego eas disputantes audio.
In lecto maneo, litis finem exspectans.
Si tardius e lecto surgo, culpa mea non est!
Tamdiu in lecto maneo, quod aequus iudex sum."

This story is based on 968. Adolescens Piger.
Here is the audio; the Flash-based player will not work on the iPad but you can subscribe to the iPadio podcast directly.


Iuvenis Piger

Click here for a SLIDESHOW of all the Brant images. The allegorical ladies both look very solicitous!

No comments: