Monday, September 20, 2010

Fabula Facilis: Aquila et Testudo

Testudo aquilam magnopere orat,
"Me doce volare!"
Aquila respondet,
"Rem petis
naturae tuae contrariam.
Alas non habes:
quomodo volare potes?"
Testudo autem aquilam obsecrat,
"Me volucrem fac!
Te rogo atque oro!"
Aquila igitur testudinem ungulis arripit.
Testudinem tollit in sublime et ibi demittit.
Testudo per aera brevi fertur,
sed in rupes decidit
et, comminuta, interit.

This story is based on 407. Aquila et Testudo.
Aquila et Testudo

Click here for a SLIDESHOW of all the Tenniel-Wolf images.
M0407 Perry230

No comments: