Today's fable is De Lupo et Histrice, the story of the wolf who advised the hedgehog to put down his spines. This is not a fable you can find in Perry; it is one introduced by Abstemius.
To make reading the fable easier, I've provided a segmented version of the story below.
Lupus famescens Histrici, seu Hericio, insidiabatur, si quovis modo posset invadere ac devorare. Aperta vi id non ausus, eo quod cutis eius quot pilis, tot aculeis et quasi telis armata sit ac contexta; convertit se ad insidias et blande suadere coepit, ut se tam gravi aculeorum onere levaret, deponeretque aliquando armaturam; cum nec ipsi milites (aiebat) aut sagittarii arcum semper pharetram et iacula, nisi proelii tempore, deportent; remitteretque de severitate naturae, ut amicis accederet fieretque consuetudo suavior. At Histrix, quo tenderet saevus adulator advertens, Apage (inquit) istas artes, nihil in me profuturas. Qui a Lupo sibi ubique timet, ubique armatus incedere debet. Insinuans: virum prudentem et Christianum, quem tot hostes infensi circumdant, quibusdam omni tempore proeliandum, nusquam exarmatum aut inermem esse debere.
Lupus famescens
Histrici, seu Hericio, insidiabatur,
si quovis modo
posset invadere ac devorare.
Aperta vi
id non ausus,
eo quod
cutis eius
quot pilis, tot aculeis
et quasi telis
armata sit ac contexta;
convertit se ad insidias
et blande suadere coepit,
ut se
tam gravi aculeorum onere levaret,
deponeretque aliquando armaturam;
cum nec ipsi milites (aiebat)
aut sagittarii
arcum semper pharetram et iacula,
nisi proelii tempore,
deportent;
remitteretque
de severitate naturae,
ut amicis accederet
fieretque consuetudo
suavior.
At Histrix,
quo tenderet saevus adulator
advertens,
Apage (inquit) istas artes,
nihil in me profuturas.
Qui
a Lupo sibi ubique timet,
ubique armatus incedere debet.
Insinuans:
virum prudentem et Christianum,
quem
tot hostes infensi circumdant,
quibusdam
omni tempore proeliandum,
nusquam
exarmatum aut inermem esse
debere.
Here's an illustration for the fable (image source), showing a hedgehog:

No comments:
Post a Comment