I've embarked on a new Latin fable project here at the Latin Via Fables blog: digitizing the 300 fables in the
Mithologica sacro-profana, seu florilegium fabularum by P. Irenaeus, published in 1666, which has recently become available at
GoogleBooks. For a complete index of the fables in the book, with links to the fables I've digitized so far, check out the Aesopus wiki page at
Aesopus.PBwiki.com.
Today's fable is
De Pastore et Grege, the story of the shepherd who tried to get his sheep to fight back when attacked by wolves! This is not a story in Perry, but it is a quite ingenious one!
To make reading the fable easier, I've provided a segmented version of the story below.
Quidam Pastor, videns greges suos in dies minui fierique luporum praedam, coepit apud se accuratius pensitare, si quo modo posset quotidianis rapinis eorum occurrere. Ergo coactis aliquando in unum, ipse in medio stans, sic ad eos concionem habuit. "Scitis (inquit), et mecum vos indolere non dubito, quantam stragem de vobis lupus faciat. Scio rem vobis esse cum hoste truci ac fero; sed plus in vobis est quo terreat, quam virium in eo, unde noceat. Dente ferox est, oculis minax, pedibus celer, impetu audax: sed unus venit; vos plures estis. Et nunquid et vos habetis dentes? aut impune cornua geritis? Iam, cum vos invadit, unam, non amplius, rapit. Quid ceterae, numero potiores, in raptorem non convolatis? quid non involvitis? quid non multitudine, dente, pedibus atteritis? Sed pavidae et imbelles fugitis, et fugientes rapit. De vobis actum est, nisi resistatis. Mactae igitur animo: Ego vobiscum adero et cum baculo meo, oculis, voce, lingua, et servi et canes mei, accurremus." Ubi dicendi finem fecit, omnes uno ore laudare Pastoris sollertiam, suam socordiam incusare, deinceps polliceri animum, iuramento sese obstringere, nunquam terga hosti versuras. Paulo post, pascentibus illis, venit lupus, occurrunt canes, adlatrant; Pastor, servi, accurrunt, hortantur, exclamant, vociferantur; sed frustra. Nam oves omnium oblitae, ut antea, fugiunt, diripiuntur. Tunc Pastor dicere: Frustra timidis et pavidis putes cor addere. Impossibile est Naturam mutare.Quidam Pastor,
videns
greges suos
in dies minui
fierique luporum praedam,
coepit
apud se accuratius pensitare,
si quo modo posset
quotidianis rapinis eorum occurrere.
Ergo
coactis aliquando in unum,
ipse in medio stans,
sic ad eos concionem habuit.
"Scitis (inquit),
et mecum vos indolere non dubito,
quantam stragem
de vobis lupus faciat.
Scio
rem vobis esse
cum hoste truci ac fero;
sed plus in vobis est
quo terreat,
quam virium in eo,
unde noceat.
Dente ferox est, oculis minax,
pedibus celer, impetu audax:
sed unus venit;
vos plures estis.
Et nunquid et vos habetis dentes?
aut impune cornua geritis?
Iam,
cum vos invadit,
unam, non amplius, rapit.
Quid ceterae,
numero potiores,
in raptorem non convolatis?
quid non involvitis?
quid non multitudine,
dente, pedibus atteritis?
Sed pavidae et imbelles fugitis,
et fugientes rapit.
De vobis actum est,
nisi resistatis.
Mactae igitur animo:
Ego vobiscum adero
et cum baculo meo,
oculis, voce, lingua,
et servi et canes mei,
accurremus."
Ubi dicendi finem fecit,
omnes uno ore
laudare Pastoris sollertiam,
suam socordiam incusare,
deinceps polliceri animum,
iuramento sese obstringere,
nunquam terga hosti versuras.
Paulo post,
pascentibus illis,
venit lupus,
occurrunt canes, adlatrant;
Pastor, servi, accurrunt,
hortantur, exclamant, vociferantur;
sed frustra.
Nam oves omnium oblitae,
ut antea, fugiunt,
diripiuntur.
Tunc Pastor dicere:
Frustra timidis et pavidis
putes cor addere.
Impossibile est
Naturam mutare.
Here is the illustration of a different fable by Francis Barlow - but you can see here what happens when the wolves attack those poor sheep!
Aesop's Fables in Latin now available at
Amazon.com.