Monday, March 09, 2009

Simplified Fable 53: De Lupo et Agno

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Lupo et Agno, the famous story of the wolf and the lamb at the stream.

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Sitibundus Lupus, dum ad caput fontis accedit ut sitim levaret, videt innocentem Agnum, procul fluminis umorem haurientem. Accurrit igitur; Agnum increpat quod vitreum turbavit fontem. Trepidus ad haec supplicavit Agnus in innocentem ne saeviret; se quidem, cum tam longe infra biberet, potum Lupi ne potuisse quidem turbare, nedum voluisse. Lupus contra fremebundus intonat, “Quid vanas sacrilege innectis moras? Pater, Mater, et omne tuum invisum genus sedulo mihi et semper adversantur. Tu autem hodie mihi poenas dabis!”
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Lupus sitibundus erat.

Lupus sitim levare volebat.

Lupus ad caput fontis accedit.

Lupus ad caput fontis accedit ut sitim levaret.

Lupus videt Agnum.

Lupus videt innocentem Agnum.

Agnus procul hauriebat.

Lupus videt innocentem Agnum procul haurientem.

Agnus fluminis umorem hauriebat.

Lupus videt innocentem Agnum, procul fluminis umorem haurientem.

Sitibundus Lupus, dum ad caput fontis accedit ut sitim levaret, videt innocentem Agnum, procul fluminis umorem haurientem.

Lupus accurrit.

Lupus Agnum increpat:

"Turbavisti fontem!"

"Turbavisti vitreum fontem!"

"Vitreum turbavisti fontem!"

Lupus Agnum increpat quod vitreum turbavit fontem.

Accurrit igitur; Agnum increpat quod vitreum turbavit fontem.

Agnus trepidus erat.

Agnus ad haec verba trepidus erat.

Agnus supplicavit:

Trepidus ad haec supplicavit Agnus:

"O Lupe, noli saevire."

"In me innocentem noli saevire."

Trepidus ad haec supplicavit Agnus in innocentem ne saeviret.

Agnus inquit:

"Infra bibebam."

"Longe infra bibebam."

"Tam longe infra bibebam!"

"Potum tuum non potui turbare."

"Totum tuum non volui turbare."

"Potum tuum ne potui quidem turbare."

"Potum tuum ne potui quidem turbare, nedum volui."

"Cum tam longe infra biberem, potum tuum ne potui quidem turbare, nedum volui."

Agnus dixit se quidem, cum tam longe infra biberet, potum Lupi ne potuisse quidem turbare, nedum voluisse.

Lupus fremebundus erat:

Lupus intonat:

Lupus contra intonat:

Lupus contra fremebundus intonat:

"Quid innectis moras?"

"Quid sacrilege innectis moras?"

"Quid sacrilege innectis vanas moras?"

"Quid vanas sacrilege innectis moras?"

"Pater tuus mihi adversatur."

"Pater tuus mihi semper adversatur."

"Pater tuus mihi sedulo et semper adversatur."

"Pater tuus sedulo mihi et semper adversatur."

"Pater et Mater sedulo mihi et semper adversantur."

"Pater, Mater et omne tuum genus sedulo mihi et semper adversantur."

"Pater, Mater et omne tuum invisum genus sedulo mihi et semper adversantur."

"Tu poenas dabis!"

"Tu mihi poenas dabis."

"Tu hodie mihi poenas dabis."

"Pater, Mater, et omne tuum invisum genus sedulo mihi et semper adversantur. Tu autem hodie mihi poenas dabis!"




The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!

Sunday, March 08, 2009

Simplified Fable 52: De Tubicine Captivo

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Tubicine Captivo, the story of trumpeter captured in war and sentenced to death for inciting the enemy to fight.

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Tubicen quidam in bello captivus detinebatur. Qui Hostes supplicabundus orabat ut non se interficerent, quandoquidem totum inermis esset et nullum eorum vulnerasset. Cui sic Hostes: “Quia tu sis inermis et pugnandi excors, ideo moriere, qui tubae cantu inimicos nostros ad pugnam concitaveris.”
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Tubicen captivus erat.

Tubicen quidam captivus erat.

Tubicen quidam in bello captivus erat.

Hostes Tubicinem detinebant.

Tubicen detinebatur.

Tubicen quidam in bello captivus detinebatur.

Tubicen supplicabundus erat.

Tubicen Hostes orabat:

Tubicen Hostes supplicabundus orabat:

"Nolite me interficere!"

"Inermis sum."

"Totum inermis sum."

"Nullum vulneravi."

"Totum inermis sum et nullum vulneravi."

Tubicen Hostes supplicabundus orabat ut non se interficerent.

Tubicen Hostes supplicabundus orabat ut non se interficerent, quandoquidem totum inermis esset.

Tubicen Hostes supplicabundus orabat ut non se interficerent, quandoquidem totum inermis esset et nullum eorum vulnerasset.

Hostes dixerunt:

Tubicini Hostes dixerunt:

Tubicini sic Hostes:

"Tu es inermis."

"Tu es pugnandi excors."

"Moriere!"

"Quia tu sis inermis et pugnandi excors, ideo moriere."

"Tu inimicos nostros ad pugnam concitavisti."

"Tu tubae cantu inimicos nostros ad pugnam concitavisti."

Tubicini sic Hostes: “Quia tu sis inermis et pugnandi excors, ideo moriere, qui tubae cantu inimicos nostros ad pugnam concitaveris.”




The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!

Friday, March 06, 2009

Simplified Fable 51: De Vulpe Sine Cauda

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Vulpe Sine Cauda, a story that illustrates the English saying, "Misery loves company."

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
In foveam incidit Vulpecula; inde, cauda detruncata, occurrit multis Vulpeculis. Quas cum indignabunde conspexerat, inquit, “Fraterculi, quo vaditis?” “Ad leonis basilicam eundum est nobis,” respondebant. “Ad leonis basilicam?” inquit Vulpes. “Profecto ego ab ea nuperrime redii et mos iamiam novellus est, ut omnes ferae detruncent caudas.” Quibus auditis, illico detruncabant illae suas caudas. Quas cum vidit Vulpes, irrisit et consolabatur se socios, si non periculi, saltem pudoris, creavisse.
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

In foveam incidit Vulpecula.

Cauda Vulpeculae detruncata est.

Inde occurrit multis Vulpeculis.

In foveam incidit Vulpecula; inde occurrit multis Vulpeculis.

In foveam incidit Vulpecula; inde, cauda detruncata, occurrit multis Vulpeculis.

Vulpeculas conspexit.

Vulpeculas indignabunde conspexit.

Vulpeculis inquit:

Cum Vulpeculas indignabunde conspexerat, inquit:

“Fraterculi, quo vaditis?”

Respondebant:

“Ad leonis basilicam."

“Ad leonis basilicam imus."

“Ad leonis basilicam eundum est nobis."

Inquit Vulpes:

“Ad leonis basilicam?”

“Ego ab leonis basilica redii."

“Ego ab leonis basilica nuperrime redii."

“Ego ab ea nuperrime redii."

“Profecto ego ab ea nuperrime redii."

"In leonis basilica mos novus est."

"Mos novellus est."

"Mos iamiam novellus est."

"Ferae detruncant caudas!"

"Omnes ferae detruncant caudas."

"Mos iamiam novellus est, ut omnes ferae detruncent caudas.”

“Profecto ego ab ea nuperrime redii et mos iamiam novellus est, ut omnes ferae detruncent caudas.”

Vulpeculae audiebant.

Detruncabant Vulpeculae suas caudas.

His auditis, detruncabant Vulpeculae suas caudas.

His auditis, illico detruncabant Vulpeculae suas caudas.

His auditis, illico detruncabant illae suas caudas.

Caudae detruncatae sunt.

Caudas detruncatas vidit Vulpes.

Vulpeculas sine caudis vidit.

Vulpes irrisit.

Cum illas vidit Vulpes, irrisit.

Vulpes consolabatur:

"Ego socios creavi."

"Ego socios pudoris creavi."

"Ego socios periculi non creavi."

"Ego socios creavi non periculi, sed pudoris."

"Ego socios creavi, si non periculi, saltem pudoris."

Vulpes consolabatur se creavisse socios, si non periculi, saltem pudoris.

Cum illas vidit Vulpes, irrisit et consolabatur se socios, si non periculi, saltem pudoris, creavisse.





The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!