Sunday, April 05, 2009

Simplified Fable 77: De Ranis et Earum Rege

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Ranis et Earum Rege, the story of the frogs who THOUGHT they wanted a king.

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Gens Ranarum supplicabat sibi regem dari. Iupiter deiecit trabem, cuius moles cum ingenti fragore quassabat fluvium. Territae, silebant Ranae. Mox regem venerantur et tandem accedunt propius; omni metu abiecto, iners rex lusui et contemptui est. Lacessunt igitur Iovem rursus, orantes regem sibi dari qui strenuus sit. Iupiter dat Ciconiam, quae, perambulans paludem, quidquid Ranarum obviam fit, vorabat. De cuius tyrannide questae sunt, sed frustra. Nam Iupiter non audit; decrevit enim ut, quae regem clementem sunt deprecatae, iam ferant inclementem.
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Ranae supplicabant:

A Iove Ranae supplicabant:

A Iove gens Ranarum supplicabat:

"Da nobis regem!"

"Rex nobis detur."

Gens Ranarum supplicabat sibi regem dari.

Iupiter deiecit trabem.

Moles quassabat fluvium.

Trabis moles quassabat fluvium.

Trabis moles cum fragore quassabat fluvium.

Trabis moles cum ingenti fragore quassabat fluvium.

Ranae territae sunt.

Ranae silebant.

Territae, silebant Ranae.

Ranae regem venerantur.

Mox Ranae regem venerantur.

Ranae accedunt propius.

Tandem Ranae accedunt propius.

Ranae metum abiecerunt.

Ranae omnem metum abiecerunt.

Omnis metus abiectus est.

Iners rex lusui est.

Iners rex lusui et contemptui est.

Omni metu abiecto, iners rex lusui et contemptui est.

Ranae lacessunt Iovem.

Ranae lacessunt Iovem rursus.

Ranae orabant:

"Da nobis regem."

"Da nobis regem, qui strenuus erit."

"Rex nobis detur, qui strenuus erit."

Ranae orabant regem sibi dari qui strenuus sit.

Lacessunt Iovem rursus, orantes regem sibi dari qui strenuus sit.

Iupiter dat Ciconiam.

Ciconia perambulabat paludem.

Ciconia Ranis obviam fit.

Ciconia vorabat Ranas.

Ciconia vorabat Ranas quibus obviam fit.

Ciconia vorabat quidquid Ranarum cui obviam fit.

Ranae questae sunt.

Ranae de tyrannide questae sunt.

Ranae de Ciconiae tyrannide questae sunt.

Ranae de Ciconiae tyrannide questae sunt, sed frustra.

Iupiter non audit.

Iupiter decrevit:

"Ranae, regem clementem deprecatae estis."

"Ferte regem inclementem."

"Iam ferte regem inclementem."

"Ranae, quae regem clementem deprecatae estis, iam ferte inclementem."

Iupiter decrevit ut, quae regem clementem sunt deprecatae, iam ferant inclementem.





The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!

Saturday, April 04, 2009

Simplified Fable 76: De Herinaceis Viperas Hospites Eiicientibus

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Herinaceis Viperas Hospites Eiicientibus, a marvelous story in which the hedgehogs turn out to be the bad guys!

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Herinacei, hiemem adventare praesentientes, blande Viperas rogaverunt ut in propria illarum caverna adversus vim frigoris locum sibi concederent. Quod cum illae fecissent, Herinacei, huc atque illuc se provolventes, spinarum acumine Viperas pungebant et vehementi dolore torquebant. Illae, male secum actum videntes, blandis verbis orabant Herinaceos ut exirent, quandoquidem tam multis locus esset angustus nimis. Cui Herinacei: “Exeant (inquiunt) qui hic manere non possunt.” Quare Viperae, sentientes ibi locum non esse, cesserunt hospitio.
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Herinacei praesentiebant:

"Hiems adventat!"

Herinacei hiemem adventare praesentiebant.

Herinacei Viperas rogaverunt:

Herinacei blande Viperas rogaverunt:

Herinacei, hiemem adventare praesentientes, blande Viperas rogaverunt:

"Locum nobis concedite!"

"In vestra caverna locum nobis concedite!"

"In propria vestra caverna locum nobis concedite!"

"In propria vestra caverna adversus vim frigoris locum nobis concedite!"

Herinacei blande Viperas rogaverunt ut locum sibi concederent.

Herinacei blande Viperas rogaverunt ut in propria illarum caverna adversus vim frigoris locum sibi concederent.

Viperae hoc fecerunt.

Herinacei se provolvebant.

Herinacei huc atque illuc se provolvebant.

Cum Viperae hoc fecissent, Herinacei huc atque illuc se provolvebant.

Herinacei Viperas pungebant.

Herinacei spinarum acumine Viperas pungebant.

Herinacei, huc atque illuc se provolventes, spinarum acumine Viperas pungebant.

Herinacei Viperas torquebant.

Herinacei dolore Viperas torquebant.

Herinacei vehementi dolore Viperas torquebant.

Herinacei spinarum acumine Viperas pungebant et vehementi dolore torquebant.

Viperae videbant:

"Male actum est."

"Male nobiscum actum est."

Viperae male secum actum videbant.

Viperae orabant Herinaceos:

Viperae blandis verbis orabant Herinaceos:

"Locus est angustus."

"Locus multis est angustus."

"Locus tam multis est angustus."

"Locus tam multis est angustus nimis."

"Exite!"

Viperae blandis verbis orabant Herinaceos ut exirent.

Viperae blandis verbis orabant Herinaceos ut exirent, quandoquidem tam multis locus esset angustus nimis.

Herinacei inquiunt:

"Exite, si in hoc loco manere non potestis."

"Exite, si hic manere non potestis."

“Exeant qui hic manere non possunt.”

Viperae sentiebant:

"Ibi locum non est nobis."

Viperae sentiebant ibi locum non esse.

Viperae cesserunt hospitio.

Viperae, sentientes ibi locum non esse, cesserunt hospitio.





The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!

Friday, April 03, 2009

Simplified Fable 75: De Catta in Feminam Mutata

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Catta in Feminam Mutata, a story of how "nature will out."

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Catta quaedam delicium erat formosi cuiusdam Adolescentis Veneremque oravit ut in feminam mutaret. Dea, miserta cupiditatis Adolescentuli, convertit Cattam in puellam. Quam, cum longe speciosa esset, Amator domum abduxit. Venus, experiri cupiens si, mutata facie, mutasset et mores, in medium constituit murem. Quem cum illa aspexit, oblita formae, murem ut caperet persecuta est. Qua super re indignata, Venus denuo eam in priorem Cattae formam mutavit.
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Catta delicium erat Adolescentis.

Catta quaedam delicium erat Adolescentis.

Catta quaedam delicium erat cuiusdam Adolescentis.

Formosus erat Adolescens.

Catta quaedam delicium erat formosi cuiusdam Adolescentis.

Adolescens Venerem oravit:

"Cattam in feminam muta!"

Adolescens Venerem oravit ut Cattam in feminam mutaret.

Dea miserta est.

Dea miserta est cupiditatis Adolescentis.

Dea miserta est cupiditatis Adolescentuli.

Dea convertit Cattam in puellam.

Dea, miserta cupiditatis Adolescentuli, convertit Cattam in puellam.

Puella speciosa erat!

Puella longe speciosa erat.

Puellam Amator abduxit.

Puellam Amator domum abduxit.

Puellam, cum longe speciosa esset, Amator domum abduxit.

Venus experiri cupiebat:

"Mutavi faciem."

"Mutavine et mores?"

Venus experiri cupiebat si, mutata facie, mutasset et mores.

Venus constituit murem.

Venus in medium constituit murem.

Venus, experiri cupiens si, mutata facie, mutasset et mores, in medium constituit murem.

Puella murem aspexit.

Puella oblita est formae.

Cum murem aspexit, Puella oblita est formae.

Puella murem persecuta est.

Puella murem capere volebat.

Puella murem persecuta est ut caperet.

Puella murem ut caperet persecuta est.

Venus indignata est.

Venus super hac re indignata est.

Venus eam in priorem formam mutavit.

Venus eam in priorem Cattae formam mutavit.

Venus denuo eam in priorem Cattae formam mutavit.

Super hac re indignata, Venus denuo eam in priorem Cattae formam mutavit.




The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!