Monday, March 30, 2009

Simplified Fable 71: De Agricola et Filiis

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Agricola et Filiis, a story of a father who taught his sons the importance of unity.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Agricola, Filios suos videns quotidie litigantes, iussit fasciculum virgarum sibi afferri. Quae cum allatae essent, colligavit omnes in unum fasciculum, iussitque singulos Filiorum fasciculum capere et confringere. Illis vero confringere non valentibus, solvens postea fasciculum, tradidit singulas singulis eis frangendas, atque, illis statim facileque frangentibus, dixit, “Ita et vos, Filii mei, si unanimes perstiteritis, invictos vos hostibus praebebitis. Sin minus, ipsa vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit.”
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Agricolae Filii litigabant.

Agricola Filios suos videbat litigantes.

Agricola Filios suos videbat quotidie litigantes.

Agricola iussit:

"Fasciculum virgarum mihi afferte!"

"Fasciculus virgarum mihi afferatur!"

Agricola iussit fasciculum virgarum sibi afferri.

Agricola, Filios suos videns quotidie litigantes, iussit fasciculum virgarum sibi afferri.

Virgae Agricolae allatae sunt.

Agricola colligavit virgas in fasciculum.

Agricola colligavit virgas omnes in unum fasciculum.

Cum Virgae allatae essent, Agricola colligavit omnes in unum fasciculum.

Agricola iussit Filios:

Agricola iussit singulos Filiorum:

"Fasciculum capite!"

"Fasciculum capite et confringite!"

Agricola iussit singulos Filiorum fasciculum capere et confringere.

Agricola iussit singulos Filiorum fasciculum capere et confringere.

Filii fasciculum confringere non valebant.

Agricola fasciculum solvit.

Postea Agricola fasciculum solvit.

Agricola Filiis tradidit virgas.

Agricola, solvens postea fasciculum, Filiis tradidit virgas.

Agricola Filiis singulis tradidit singulas virgas.

Agricola singulis tradidit singulas:

"Virgas frangite!"

Agricola tradidit singulis Filiis singulas frangendas.

Agricola tradidit singulis singulas Filiis frangendas.

Filiis confringere non valentibus, solvens postea fasciculum, tradidit singulas singulis eis frangendas.

Filii virgas frangebant.

Filii virgas statim frangebant.

Filii virgas statim facileque frangebant.

Filiis statim facileque frangentibus, Agricola dixit:

"Ita vos, Filii mei!"

"Ita et vos, Filii mei!"

"Unanimes perstare debetis."

"Si unanimes perstiteritis, invicti eritis."

"Invictos vos hostibus praebebitis."

“Ita et vos, Filii mei, si unanimes perstiteritis, invictos vos hostibus praebebitis."

"Sin minus unanimes perstiteritis, praedam vos inimicis praestabitis."

"Opportunam vos praedam inimicis praestabitis."

"Vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit."

"Ipsa vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit."

"Sin minus, ipsa vestra aemulatio opportunam vos praedam inimicis praestabit."

Sunday, March 29, 2009

Simplified Fable 70: De Nutrice et Lupo

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Nutrice et Lupo, the story of a wolf who thought he would get himself a free lunch.

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Nutrix minatur Puerum plorantem: ni taceat, se Lupo illum tradituram. Lupus praeteriens id forte audit et spe praedae manet ad fores. Puer tandem, obrepente somno, silescit. Regreditur Lupus in silvas, ieiunus et inanis. Lupa obviam illi habens sciscitatur ubi sit praeda. Cui gemebundus Lupus: “Verba (inquit) mihi data sunt. Puerum plorantem abiicere Nutrix minabatur, sed fefellit.”
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Puer plorabat.

Nutrix minatur Puerum:

Nutrix minatur Puerum plorantem:

"Tace, Puer!"

"Nisi taceas, Lupo te tradam!"

"Nisi taceas, Lupo te traditura sum!"

Nutrix minatur Puerum plorantem: ni taceat, se Lupo illum tradituram.

Lupus praeteribat.

Lupus id audit.

Lupus praeteriens id audit.

Lupus praeteriens id forte audit.

Lupus manet ad fores.

Lupus spe manet ad fores.

Lupus spe praedae manet ad fores.

Lupus praeteriens id forte audit et spe praedae manet ad fores.

Somnus obrepit.

Somnus Puerum obrepit.

Puer silescit.

Puer tandem silescit.

Puer tandem, obrepente somno, silescit.

Regreditur Lupus.

Regreditur Lupus in silvas.

Lupus ieiunus erat.

Lupus inanis erat.

Regreditur Lupus in silvas, ieiunus et inanis.

Lupa obviam Lupo habet.

Lupa sciscitatur:

Lupa obviam Lupo habens sciscitatur:

"Ubi est praeda?"

Lupa obviam Lupo habens sciscitatur ubi sit praeda.

Lupus gemebundus est.

Lupus Lupae inquit:

Gemebundus Lupus Lupae inquit:

"Nutrix mihi verba dabat."

"Verba mihi data sunt."

"Puer plorabat."

"Nutrix minabatur Puerum abiicere."

"Nutrix minabatur Puerum plorantem abiicere."

"Puerum plorantem abiicere Nutrix minabatur."

"Nutrix fefellit."

"Puerum plorantem abiicere Nutrix minabatur, sed fefellit."

Saturday, March 28, 2009

Simplified Fable 68: De Cervo in Aquas Inspiciente

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Cervo in Aquas Inspiciente, the story of the stag with a very problematic body image!

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Cervus, sedandi sitim gratia, ad fontem descendit et, ibi totum corpus despectans, cornua magnopere praestantia laudavit, sed tibialium tenuitatem maxime deprecatus est. Sed mox canum circumlatrantium ingruebat horror et ille per tibialium velocitatem confugit ad silvas et ibi miserrime a cornibus detinebatur. Qui tum moribundulus sic ultimum efflavit halitum: “Me miserum, qui tibialium damnavi tenuitatem, quae mihi salutem, et cornuum laudavi praestantiam, quae mihi ruinam pepererunt.”
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Cervus sedare sitim volebat.

Cervus ad fontem descendit.

Sedandi sitim gratia, Cervus ad fontem descendit.

Ibi Cervus corpus suum despectabat.

Cervus totum corpus suum despectabat.

Cervus cornua laudavit:

Cervus cornua magnopere laudavit:

"Cornua mea praestantia sunt!"

Cervus cornua magnopere praestantia laudavit.

Sed tibialium tenuitatem deprecatus est.

Sed tibialium tenuitatem maxime deprecatus est.

Totum corpus despectans, Cervus cornua magnopere praestantia laudavit, sed tibialium tenuitatem maxime deprecatus est.

Sed Canes circumlatrabant!

Ingruebat horror.

Ingruebat canum horror.

Ingruebat canum circumlatrantium horror.

Canum circumlatrantium ingruebat horror.

Mox canum circumlatrantium ingruebat horror.

Cervus confugit.

Cervus confugit ad silvas.

Cervus per tibialium velocitatem confugit ad silvas.

In silvis, cornua Cervum detinebant!

Cervus a cornibus detinebatur.

Cervus miserrime a cornibus detinebatur.

Cervus per tibialium velocitatem confugit ad silvas et ibi miserrime a cornibus detinebatur.

Cervus moribundus erat.

Cervus moribundulus erat.

Cervus efflavit ultimum halitum:

Cervus ultimum efflavit halitum:

Cervus sic ultimum efflavit halitum:

Cervus moribundulus sic ultimum efflavit halitum:

Tum Cervus moribundulus sic ultimum efflavit halitum:

"Me miserum!"

"Tibialium tenuitatem damnavi."

"Sed tibialia salutem pepererunt."

"Sed tibialia mihi salutem pepererunt."

"Cornuum praestantiam laudavi."

"Cornuum laudavi praestantiam."

"Sed cornua mihi ruinam pepererunt."

“Tibialium damnavi tenuitatem, quae mihi salutem, et cornuum laudavi praestantiam, quae mihi ruinam pepererunt.”




The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!