Tuesday, March 10, 2009

Simplified Fable 54: De Equo et Leone

Now that I have finished the Segmented Grammar Commentaries on the fables (see the Complete Fables List for links), I'll be working through the fables again, this time providing "Simplified" versions of the fables. So, here is today's Simplified fable - De Equo et Leone, the story of how the horse saw through the lion's tricks and made his escape.

For more information about how these simplified versions of the fable can be useful to you, see this note about Simplified Fables at the Aesopus Ning.

Here is a Google Presentation version (larger version also available):



The original version is as follows:
Venit ad Equum comedendum Leo. Carens autem prae senecta viribus, meditari coepit artem, medicumque se esse profitetur verborumque ambagibus Equum moratur. Equus dolo dolum, artem opponit arti; fingit se dudum in loco spinoso pupugisse pedem oratque ut inspiciens sentem medicus educat. Paret Leo, at Equus multa vi calcem Leoni impingit, et se continuo conicit in pedes. Leo, vix tandem ad se rediens, ictu enim prope exanimatus fuerat: “Pretium (inquit) fero ob stultitiam, et is iure effugit. Dolum enim dolo ultus est.”
Here are the simplified sentences as they appear in the slideshow:

Venit Leo.

Leo volebat Equum comedere.

Venit ad Equum comedendum Leo.

Leo viribus carebat.

Leo prae senecta viribus carebat.

Leo artem meditari coepit.

Leo meditari coepit artem.

Carens autem prae senecta viribus, meditari coepit artem.

Leo profitetur:

"Medicus ego sum!"

Leo medicum se esse profitetur.

Leo Equum moratur.

Leo ambagibus Equum moratur.

Leo verborum ambagibus Equum moratur.

Leo medicum se esse profitetur verborumque ambagibus Equum moratur.

Carens autem prae senecta viribus, meditari coepit artem, medicumque se esse profitetur verborumque ambagibus Equum moratur.

Equus dolo dolum opponit.

Equus arti artem opponit.

Equus artem opponit arti.

Equus dolo dolum, artem opponit arti.

Equus fingit!

"Ego pupugi pedem."

"Ego in loco spinoso pupugi pedem."

"Ego dudum in loco spinoso pupugi pedem."

Equus fingit se dudum in loco spinoso pupugisse pedem.

Equus orat:

"O medice, inspice sentem!"

"O medice, educe sentem!"

"O medice, inspiciens sentem educe!"

Equus orat ut inspiciens sentem medicus educat.

Equus fingit se dudum in loco spinoso pupugisse pedem oratque ut inspiciens sentem medicus educat.

Equus dolo dolum, artem opponit arti; fingit se dudum in loco spinoso pupugisse pedem oratque ut inspiciens sentem medicus educat.

Paret Leo.

Equus calcem Leoni impingit.

Equus vi calcem Leoni impingit.

Equus multa vi calcem Leoni impingit.

Equus se conicit in pedes.

Equus se continuo conicit in pedes.

Equus multa vi calcem Leoni impingit, et se continuo conicit in pedes.

Paret Leo, at Equus multa vi calcem Leoni impingit, et se continuo conicit in pedes.

Leo ad se redit.

Leo tandem ad redit.

Leo vix tandem ad redit.

Leo exanimatus fuerat.

Leo ictu exanimatus fuerat.

Leo ictu prope exanimatus fuerat.

Leo, vix tandem ad se redit, ictu enim prope exanimatus fuerat.

Leo inquit:

Leo, vix tandem ad se rediens, ictu enim prope exanimatus fuerat, inquit:

"Pretium fero."

"Pretium fero ob stultitiam."

"Equus effugit."

"Equus iure effugit."

"Is iure effugit."

"Pretium fero ob stultitiam, et is iure effugit."

"Equus dolum ultus est."

"Equus dolum dolo ultus est."

“Pretium fero ob stultitiam, et is iure effugit. Dolum enim dolo ultus est.”




The Aesopus Ning is now open for business - so, for more fables and to share your questions and comments with others, come visit the Ning!

No comments: