Today's fable is De Mulo et Equo, the story of the proud horse and the humble mule. In Perry's indexing system, this is Perry 565.
To make reading the fable easier, I've provided a segmented version of the story below.
Mulus cuiusdam nobilis videns quotidie Equum domini sui, aureo freno ephippioque insignem et decoris opertum phaleris, superbe prodeuntem, rumpebatur invidia, beatum illum reputans, qui tam pulchro amiciretur ornatu et optimis vesceretur cibis, se vero infelicissimum, qui clitellis male dolatis indutus: ad onera omnia a vilissimis quibusque servis ageretur, perpetuo fustibus tunsus. Accidit autem, ut herus ad bellum proficisceretur, cum Equo praedicto, quo confecto rediret incolumis, Equus autem multis acceptis vulneribus vix in pedes consisteret. Quod perpendens Mulus, coepit falsae felicitati Equi maledicere et suae conditioni gratulari, dicens, O quantum est in rebus inane! Non omne quod splendet aureum est, aut diuturnum.
Mulus cuiusdam nobilis
videns quotidie
Equum domini sui,
aureo freno ephippioque insignem
et decoris opertum phaleris,
superbe prodeuntem,
rumpebatur invidia,
beatum illum reputans,
qui tam pulchro amiciretur ornatu
et optimis vesceretur cibis,
se vero infelicissimum,
qui clitellis male dolatis indutus:
ad onera omnia
a vilissimis quibusque servis
ageretur,
perpetuo fustibus tunsus.
Accidit autem,
ut herus ad bellum proficisceretur,
cum Equo praedicto,
quo confecto rediret incolumis,
Equus autem
multis acceptis vulneribus
vix in pedes consisteret.
Quod perpendens Mulus,
coepit
falsae felicitati Equi maledicere
et suae conditioni gratulari,
dicens,
O quantum est in rebus inane!
Non omne quod splendet
aureum est, aut diuturnum.
Here's an illustration for the fable (image source) from a 1521 edition of the fables:
Aesop's Fables in Latin now available at Amazon.com.
No comments:
Post a Comment