Sunday, July 10, 2011

Fabula Facilis: Avarus et Poma Marcescentia


Vir avarus poma colligit,
plurima et pulcherrima,
qualia inveniuntur,
secundum poetas,
in hortis Alcinoi et Hesperidum.
Sed haec poma parcissime comedit:
poma bona comedere non audet,
sola poma corrupta sibi concedens!
Eius filius, valde liberalis,
sodales suos ad pomaria saepe ducit
et eis dicit,
"Accipite ex pomis omnia quae vultis,
praeter poma corrupta et marcescentia;
illa enim pater meus comedere mavult!"
Amici huic praecepto obtemperant,
libenter sibi poma optima colligentes.
Fabula indicat:
Nihil miserius est homine avaro,
quia non fruitur omnia haec bona
quae Deus ei fruenda concedit.

This story is based on 984. Avarus et Poma Marcescentia.


avarus - greedy, stingy, miserly
et - and
pomum - fruit, apple
marcesco - wither, shrivel up
vir - man
colligo - collect, gather
plurimus - numerous, many
pulcher - pretty, beautiful
qualis - such
invenio - find
secundum - according to
poeta - poet
in - in, into
hortus - garden
Alcinous - Alcinous
Hesperides - Hesperides
sed - but
hic - this
parcus - sparing, frugal
comedo - eat, consum
bonus - good
non - not, no
audeo - dare
solus - only, sole, alone
corruptus - spoiled, rotten
se - reflexive pronoun
concedo - grant, allow
is - he/se/it
filius - son
valde - strongly, greatly, very
liberalis - generous
sodalis - companion
suus - reflexive possessive adjective
ad - to, towards
pomarium - orchard
saepe - often
duco - lead
dico - say
accipio - receive, take
ex - from, out of
omnis - all, every
qui - which, that
volo - want, will, wish
praeter - except
ille - that, those
enim - for, because
pater - father
meus - my, mine
mavolo - prefer, want more
amicus - friend
praceptum - teaching, command
obtempero - obey, comply with
libenter - gladly, freely
optimus - best
fabula - story, fable
indico - show, point out
nihil - nothing
miser - wretched, unfortunate
homo - person, man
quia - because
fruor - enjoy, profit by
deus - god
M0984 (not in Perry)

No comments: