Quidam abbas
dat monachis suis
tria fercula cotidie.
Dicunt monachi,
"Iste parum dat nobis.
Rogemus Deum
ut cito adveniat mors eius."
Et sive ex hac causa,
sive ex alia,
cito mortuus est.
Substitutus est alius
qui tantum duo fercula dat.
Irati monachi dicunt,
"Ecce, ferculum subtractum est!
Nunc magis orandum est,
ut Deus subtrahat ei vitam."
Tandem mortuus est.
Substitutus est tertius,
qui unum ferculum solum dat.
Monachi dicunt,
"Iste pessimus est inter omnes,
quia fame nos interficit.
Rogemus Deum
ut cito adveniat mors eius."
Sed dicit unus monachus,
"Rogo Deum
ut det ei longam vitam."
Alii admirati sunt et dicunt,
"Quare hoc dicis?"
Ille ait,
"Primus fuit malus,
secundus peior,
tertius pessimus,
et cum mortuus fuerit tertius,
alius peior succedet
qui penitus fame nos perimet."
This story is based on 895. Monachi et Abbates.
(image)
quidam - a certain, one
abbas - abbot
do - give
monachus - monk
suus - reflexive possessive pronoun
tres - three
ferculum - dish, platter, plate
cotidie - daily, every day
dico - say, speak
iste - that one, that, he
parum - little, a little
nos - we, us
rogo - ask, request
deus - god
ut - so, that that, to
cito - quickly, swiftly
advenio - come, arrive
mors - death
is - he/she/it
et - and
sive - or, either, either…or
ex - out of, out from, from
hic - this
causa - reason, cause
alius - other, another
morior - die
substituo - make alternate, substitute
qui - who, which, that
tantum - only (tantummodo)
duo - two
iratus - angry
ecce - look! behold!
subtraho - drag off, take away
nunc - now
magis - more
oro - pray, beg
vita - life
tandem - finally, at last
tertius - third
unus - one
solus - only, alone
pessimus - worst
sum - be, exist
inter - among
omnis - all, every
quia - because
fames - hunger
interficio - kill
longus - long
admiror - be amazed, wonder at
quare - why, for what reason
ait - say
malus - bad
secundus - second
peior - worse
cum - when
succedo - follow, advance, succeed
penitus - inwardly, completely
perimo - kill, destroy
M0895 (not in Perry)
No comments:
Post a Comment