Wednesday, June 25, 2008

Gesta Romanorum: The Grateful Lion

Another one of the medieval texts which I have prepared and added to the Aesopus wiki is the Gesta Romanorum, where you will find many fables with animal motifs, including a few items from the traditional Aesopic corpus. As an example, here is the story of Androcles and the Lion, which is Perry 563, a fable attested in a variety of Latin Aesop collections. This is the version of that story as told in the Gesta, De milite, quem leo liberavit a morte:

Quidam miles erat, qui super omnia venari dilexit. Accidit die una quod, cum ad venandum perrexisset, occurrit ei leo claudicans, qui pedem suum ei ostendit. Miles vero de equo descendit et spinam acutam de pede eius extraxit atque unguentum vulneri eius apposuit. Sanatus leo est et ad nemora perrexit. Post haec vero rex illius regni venatus est in eodem nemore. A casu eundem leonem cepit et nutrivit annis multis. Miles vero ille contra regem surrexit et in eandem forestam se posuit et omnes transeuntes spoliavit ac occidit. Rex vero exploratores habebat, qui eum apprehenderunt et ante regem eum duxerunt. Rex vero dedit sententiam, ut leoni daretur ad devorandum, et nullus cibus leoni daretur (et hoc, ut eum devoraret). Miles vero, cum ad eum in foveam esset proiectus, ultra quam credi potest timuit exspectavitque horam quando devoraretur. Leo, cum eum vidisset, appropinquavit, et, cum eius notitiam haberet, eum - in quantum potuit - protexit nec alios permisit, qui in fovea cum eo erant, ut eum attingerent. Et sic leo sine cibo septem diebus remansit, et miles illaesus. Rex, cum hoc audisset, admirabatur fecitque militem de fovea extrahi, et ait ei: "Dic mihi, carissime, quomodo potest esse?" Qui ait: "Domine mi, semel per silvam equitavi, leo iste mihi occurrebat claudicando; ego vero spinam de pede eius extraxi et vulnus sanavi, et ideo propter illud, ut credo, mihi pepercit." Ait rex: "Ex quo leo, animal irrationabile, tibi parcebat, amodo studeas vitam tuam corrigere! Tibi remitto quidquid usque huc commisisti." Ille vero regi gratias egit et post haec vitam suam correxit diesque suos in pace finivit.

Here is a version of the story written out in segmented style to make it easier to read:

Quidam miles erat,
qui
super omnia
venari dilexit.
Accidit die una quod,
cum ad venandum perrexisset,
occurrit ei leo claudicans,
qui pedem suum ei ostendit.
Miles vero
de equo descendit
et spinam acutam
de pede eius extraxit
atque unguentum
vulneri eius apposuit.
Sanatus leo est
et ad nemora perrexit.
Post haec vero
rex illius regni
venatus est in eodem nemore.
A casu
eundem leonem cepit
et nutrivit annis multis.
Miles vero ille
contra regem surrexit
et in eandem forestam se posuit
et omnes transeuntes
spoliavit ac occidit.
Rex vero
exploratores habebat,
qui eum apprehenderunt
et ante regem
eum duxerunt.
Rex vero
dedit sententiam,
ut leoni daretur ad devorandum,
et nullus cibus leoni daretur
(et hoc, ut eum devoraret).
Miles vero,
cum ad eum in foveam esset proiectus,
ultra quam credi potest
timuit
exspectavitque horam
quando devoraretur.
Leo,
cum eum vidisset,
appropinquavit,
et, cum eius notitiam haberet,
eum - in quantum potuit - protexit
nec alios permisit,
qui in fovea cum eo erant,
ut eum attingerent.
Et sic leo
sine cibo
septem diebus remansit,
et miles illaesus.
Rex,
cum hoc audisset,
admirabatur
fecitque
militem de fovea extrahi,
et ait ei:
"Dic mihi, carissime,
quomodo potest esse?"
Qui ait:
"Domine mi,
semel per silvam equitavi,
leo iste mihi occurrebat claudicando;
ego vero
spinam de pede eius extraxi
et vulnus sanavi,
et ideo
propter illud, ut credo,
mihi pepercit."
Ait rex:
"Ex quo
leo, animal irrationabile,
tibi parcebat,
amodo studeas
vitam tuam corrigere!
Tibi remitto
quidquid usque huc commisisti."
Ille vero
regi gratias egit
et post haec
vitam suam correxit
diesque suos in pace finivit.

For an image, here is an illustration from Steinhowel's Aesop, where you can see that the man is portrayed as a shepherd, while in the Gesta version, as you have seen, the man was a hunter, not a shepherd! Notice also that in this illustration, the man is punished by being thrown to face wild elephants in addition to the lion, while in the Gesta version there is no mention of elephants (although there are lots of lions!).



For more information about subscribing to this blog via RSS or by email, visit the Bestiaria Latina blog using the link provided here.

No comments: