Securim suam amittit et plorat.
Mercurius hominem miseratus est.
Deus in fluvium descendit.
Securim auream tollit!
Lignatorem rogat,
"An haec securis est tua?"
Lignator vero dicit,
"Securis mea aurea non est!
Haec securis mea non est."
Mercurius iterum descendit.
Securim argenteam tollit!
Lignator vero dicit,
"Securis mea argentea non est!
Haec securis non est mea."
Deus tertio descendit et lignatoris securim tollit.
Lignator dicit,
"Haec est securis mea!"
Mercurius ipsius aequitatem probat.
Secures omnes ei donat!
Ille sociis omnia narrat.
Sociorum unus quidam ad fluvium venit.
Consulto securim suam in fluvium demittit.
Tunc iuxta fluvium sedet et plorat.
Mercurius igitur et illi apparet.
Mercurius similiter descendit.
Securim auream tollit et rogat,
"An haec securis tua est?"
Ille cum gaudio dicit,
"Vere haec securis mea est!"
Deus tantam impudentiam perodit!
Non solum securim auream detinet,
sed ne propriam quidem reddit.
This story is based on 781. Mercurius et Lignator.
Click here for a SLIDESHOW of all the Aesop 1660 images.
M0781 Perry173
No comments:
Post a Comment