"Noli cum homine depugnare!"
Sed patris dicta filii animum non tangunt.
Filius adolescens in agrum progreditur.
In agro boves videt et rogat,
"Hominesne vos estis?"
Boves respondent,
"Nos homines non sumus.
Homo iugum nobis imponit,
et nos iugum ei portamus."
Tum leo equum videt et rogat,
"Homone tu es?"
Equus inquit,
"Minime! Ego equus, sed homini servio.”
Paulo post, leo rusticum cernit in silva.
Rusticus ligna cuneis findit.
Leo inquit,
"Homo certe es et pugnare mecum debes."
Homo inquit,
"Maxime! Sed prius te quaeso:
Ungulis tuis hanc arborem distrahe."
Fissura in arbore est,
et leo ungulas fissurae incutit.
Leo cuneum dimovet et cuneus excidit,
sed in fissura clausa pedes retenti sunt!
Leo sic captus est!
Omnes vero vires adhibet,
et pedes cruentos de ligno retrahit.
Leo ad suum patrem revertitur et ait,
“Mi pater, pedibus cruentis ad te revertor.
Ungulas amisi, quod monitis tuis non parui!"
This story is based on 10. Leonis Filius et Homo.
M0010 Perry706
No comments:
Post a Comment