Sunday, October 31, 2010

Fabula Facilis: Sorex et Mus

Sorex sonos facit acutos stridulosque.
Sorex stultus de se dicit,
"Quam belle cantito!"
Sorex iactans gestit et sibi plaudet.
Mus tacitus est, et nihil dicit.
Sorex iocose murem carpit,
"Quam tacitus es!
Ego autem semper cantito!"
At mus sorici dicit,
"Tacere debes, si sapiens es."
Tunc mus cavum suum subit.
Mox feles supervenit.
Soricis inepti stridorem audit!
Feles accedit, tacito gressu.
Soricem incautum occupat!
Ita sorex perit,
suo indicio proditus.

This story is based on 215. Sorex et Mus.



M0215 (not in Perry)

Friday, October 29, 2010

Fabula Facilis: Lepus et Vulpes apud Iovem

Lepus et vulpes a Iove munera petunt.
Vulpes Iovi dicit,
"O Iuppiter, celeritatem peto.
Iam callida sum.
Calliditati meae celeritatem adiunge!"
Lepus Iovi dicit,
"O Iuppiter, calliditatem peto.
Iam celer sum.
Celeritati meae calliditatem adiunge!"
Eis Iuppiter ita respondit,
“Ab origine mundi munera omnibus dono.
Liberalissime e sinu nostro haec munera dono.
Singula munera singulis animalibus dono.
Sed uni
donare munera omnia non possum.
Si unus omnia habet, aliorum iniuria est."

This story is based on 175. Lepus et Vulpes apud Iovem.



M0175 (not in Perry)

Tuesday, October 26, 2010

Fabula Facilis: Lepus Cornua Cupiens

Lepus cervum videt.
Cervus magno corpore gloriosus est.
Cervus erectis cornibus gloriosus est.
Lepus suam parvitatem aegre fert.
Ad Iovem adiit.
De humili sua conditione querimoniam facere vult.
Lepus ait Iovi,
“O Iuppiter, creator es et dominus!
Tibi de humili
mea sorte querimonium facio.
Ecce ceterae bestiae!
Diversis Naturae muneribus superbae sunt.
Sed mihi Natura munera non confert,
nisi pedes leves.
Pedes vero ad fugam habiles sunt,
sed cornua pedibus meliora sunt.
Rogo ergo te, Creator!
Per te talia cornua habere volo
qualia cervus habet."
Iuppiter leporem exaudit.
Lepus a Iove cornua recipit.
Nune leporis frons onerata est.
Lepus currere non potest.
Vix repere potest.
Quod lepus rogavit, portare non potest!

This story is based on 163. Lepus Cornua Cupiens.



M0163 Perry658

Monday, October 25, 2010

Fabula Facilis: Lupus Parvulus et Pastor

Pastor lupum parvulum invenit.
Pastor lupum apud se enutrit.
Cum lupus adolescens est,
pastor eum docet oves ex vicinis gregibus rapere!
Lupus hoc optime discit.
Lupus postea pastori ait,
"O pastor, cave!
Me hanc artem rapiendi docuisti,
et mox oves
multas ex tuis gregibus desiderabis!"
This story is based on 77. Lupus Parvulus et Pastor.


ere is an image for the story (image source) showing a young wolf.
M0077 Perry366

Saturday, October 23, 2010

Fabula Facilis: Leo et Unicornis

Leo fingit se infirmum.
Claudicans unicorni obviat.
Unicornis leonis adversarius est.
Leo unicornem salutat et dicit,
“Inimici sumus, sed fiat pax!
Ut vides, ego nulli nocere possum.
Debilitatus sum senio et variis incommodis.
Ante meam mortem cum uxore loqui volo,
sed ea in deserto est,
et longum iter facere debeo.
A te peto: cornu tuum mihi accommoda!
Cornu pro podio in itinere habere volo,
quod cornu tuum satis longum est et forte.
Ad uxorem perveniam et revertar,
et cornu tibi remittam: do fidem meam!”
Unicornis dictis eius omnibus credit,
et leonis confictae miseriae compatitur.
Cornu commodat, et sic inermis remanet.
Leo progreditur et insultum facit in unicornem.
Proprio cornu unicornem graviter vulnerat
et eum devincit.

This story is based on 7. Leo et Unicornis.


Image Source: Wikipedia. This is the lion and the unicorn as shown on the royal coat of arms of the United Kingdom.

M0007 Perry645

Thursday, October 21, 2010

Fabula Facilis: Vipera et Auceps.

Venator quidam viscum et harundines sumit.
Venatum exit.
Turdus in arbore procera considit.
Venator turdum in arbore considentem videt.
Calamos inter se in longitudinem iungit.
Oculos ad turdum levat.
Ipsum capere exoptat.
Sed vipera sub eius pedibus iacet.
Nescius viperam premit!
Vipera exasperata ipsum mordet.
Illa, iamiam deficiens, inquit,
"Me miserum!
Alium venari volui,
sed ab alio ad mortem raptus sum!"


This story is based on 623. Vipera et Auceps.

Auceps et Vipera - Osius

Click here for a SLIDESHOW of all the Osius images. The difference here is that this poor birdcatcher is using a snare instead of bird lime and reeds.

M0623 Perry115

Tuesday, October 19, 2010

Fabula Facilis: Vitis et Hircus.

Ver est,
et vitis folia edit.
Hircus vitis folia arrodit.
Dum hircus hoc facit, vitis ita eum increpat,
"Cur tu mea folia carpis?
Nonne satis superque herbarum?"
Hircus autem vitem depascere pergit.
Vitis inquit,
"Mihi noce quantum potes!
Sed homines te mactabunt,
et ego vini tantum feram,
quantum satis erit ad Diis libandum,
te mactato."

This story is based on 735. Vitis et Hircus.
Hircus et Vitis

Click here for a SLIDESHOW of all the Tenniel-Wolf images.
M0735 Perry374

Sunday, October 17, 2010

Fabula Facilis: Leonis Filius et Homo

Leo filio praecipiebat,
"Noli cum homine depugnare!"
Sed patris dicta filii animum non tangunt.
Filius adolescens in agrum progreditur.
In agro boves videt et rogat,
"Hominesne vos estis?"
Boves respondent,
"Nos homines non sumus.
Homo iugum nobis imponit,
et nos iugum ei portamus."
Tum leo equum videt et rogat,
"Homone tu es?"
Equus inquit,
"Minime! Ego equus, sed homini servio.”
Paulo post, leo rusticum cernit in silva.
Rusticus ligna cuneis findit.
Leo inquit,
"Homo certe es et pugnare mecum debes."
Homo inquit,
"Maxime! Sed prius te quaeso:
Ungulis tuis hanc arborem distrahe."
Fissura in arbore est,
et leo ungulas fissurae incutit.
Leo cuneum dimovet et cuneus excidit,
sed in fissura clausa pedes retenti sunt!
Leo sic captus est!
Omnes vero vires adhibet,
et pedes cruentos de ligno retrahit.
Leo ad suum patrem revertitur et ait,
“Mi pater, pedibus cruentis ad te revertor.
Ungulas amisi, quod monitis tuis non parui!"

This story is based on 10. Leonis Filius et Homo.
Leo et Filius Eius

Click here for a SLIDESHOW of all the images in Bewick's Select Fables.

M0010 Perry706

Friday, October 15, 2010

Fabula Facilis: Vetula Lac ad Forum Portans

Vetula in urceo ad forum lac portat.
Cogitat de futuris et intra se dicit,
"Quomodo dives fieri possum?
De meo lacte tres obolos habebo.
Pullum gallinae emam et nutriam.
Ex ovis multos pullos acquiram.
Pullos vendam, et porcum emam.
Porcum nutriam et pinguis erit!
Illum vendam et inde pullum equinum emam.
Diu ipsum nutriam
et aptus erit equus ad equitandum.
Ipsum ego equitabo.
Ducam eum ad pascua et dicam EI IO IO."
Vetula haec cogitat et pedes movet.
Quasi calcaria in pedibus habens, talos movet.
Prae gaudio manibus plaudit.
Motu pedum et plausu manuum,
vetula urceum frangit!
Lac in terra effundit,
et misera in manibus suis nihil invenit.

This story is based on 859. Vetula Lac ad Forum Portans.
Mulier Lac Portans

Click here for a SLIDESHOW of all the images in Bewick's Select Fables. Admittedly, she does not look like a vetula in this image - she is more of a puella rustica!

M0859 (not in Perry)

Wednesday, October 13, 2010

Fabula Facilis: Socrates et Amici

Socrates parvas aedes sibi fundat.
Quidam ex populo inquit,
"Socrates, vir magnus es!
Quaeso: cur domum tam angustam ponis?"
Socrates respondet,
"Etiam impossibile est
hanc domum angustam
veris amicis implere."

This story is based on 882. Socrates et Amici.

A bust of Socrates (2nd-century copy of a Greek original; source).
M0882 Perry500

Monday, October 11, 2010

Fabula Facilis: Olitor et Canis

Canis in puteum delapsus est.
Olitor canem servare et retrahere cupit.
Olitor ipse in puteum se demittit.
Canis territus est et dicit,
"Quare ad me descendis?
Me nocere cupis!
Me demersum suffocare cupis!"
Canis olitorem dentibus petit et morsu lacerat.
Olitor saucius est.
Cum dolore inquit,
"Fateor: hoc iure mihi accidit.
Canis ipse sibi interitus auctor est.
Cur ego eum servare volui?"

This story is based on 838. Olitor et Canis.
Canis et Olitor

Click here for a SLIDESHOW of all the Croxall images.

M0838 Perry120

Saturday, October 09, 2010

Fabula Facilis: Mercurius et Lignator

Lignator quidam iuxta fluvium laborat.
Securim suam amittit et plorat.
Mercurius hominem miseratus est.
Deus in fluvium descendit.
Securim auream tollit!
Lignatorem rogat,
"An haec securis est tua?"
Lignator vero dicit,
"Securis mea aurea non est!
Haec securis mea non est."
Mercurius iterum descendit.
Securim argenteam tollit!
Lignator vero dicit,
"Securis mea argentea non est!
Haec securis non est mea."
Deus tertio descendit et lignatoris securim tollit.
Lignator dicit,
"Haec est securis mea!"
Mercurius ipsius aequitatem probat.
Secures omnes ei donat!
Ille sociis omnia narrat.
Sociorum unus quidam ad fluvium venit.
Consulto securim suam in fluvium demittit.
Tunc iuxta fluvium sedet et plorat.
Mercurius igitur et illi apparet.
Mercurius similiter descendit.
Securim auream tollit et rogat,
"An haec securis tua est?"
Ille cum gaudio dicit,
"Vere haec securis mea est!"
Deus tantam impudentiam perodit!
Non solum securim auream detinet,
sed ne propriam quidem reddit.

This story is based on 781. Mercurius et Lignator.
Lignator et Mercurius

Click here for a SLIDESHOW of all the Aesop 1660 images.
M0781 Perry173

Thursday, October 07, 2010

Fabula Facilis: Arbor Secundum Viam

Arbor secundum viam stat.
Nuces multas fert.
Homines praetereunt, et arborem vident.
Arborem saxis et fustibus impetunt.
Nuces decidunt, et homines eas carpunt.
Arbor exclamat,
"Me infelicem!
Homines nuces iucundas ex me percipiunt,
sed gratias tam acerbas referunt!"

This story is based on 717. Arbor Secundum Viam Sata.
Nux (1550)

Click here for a SLIDESHOW of all the Alciato images.

M0717 Perry250

Tuesday, October 05, 2010

Fabula Facilis: Lupus et Pastorum Convivium.

Pastores ovem caedunt.
Convivium celebrant!
Lupus pastores cernit, ovem comedentes.
Lupus inquit,
"Si ego agnum rapio, magnus tumultus est.
Sed isti pastores impune ovem comedunt."
Tum pastorum unus lupo inquit,
"Nos nostram ovem comedimus.
Tu, lupe, ovem alienam comedere vis."

This story is based on 84. Lupus et Pastorum Convivium.
1006 Lupus et Pastores

Click here for a SLIDESHOW of all the Grandville images.
M0084 Perry453

Sunday, October 03, 2010

Fabula Facilis: Pisces, Magni et Minuti.

Piscator sagenam in altum iacit.
Sagenam tunc extrahit, obsonii varii refertam.
Sed pisces minuti in altum effugiunt.
E rete multiforo clam elabuntur!
Sed pisces magni captivi sunt.
In navicula extenti iacent.
Fabula docet:
Parvitas salus est.
Si parvus es, res malas effugere potes.
Si magnus est, raro periculum effugere potes.

This story is based on 581. Pisces, Magni et Minuti.
Pisces Magni et Minuti

Click here for a SLIDESHOW of all the images from the 1484 Directorium Humanae Vitae.
M0581 Perry282

Friday, October 01, 2010

Fabula Facilis: Formicae et Cicada

Formicae providae sunt.
In aestate, fruges humectatas siccant.
In hieme, has fruges siccatas comedunt.
Cicada provida non est.
In aestate cantat, sed cibum non quaerit.
In hieme, cibum non habet et esuriens est.
Cicada formicas adit et rogat,
"Paululum cibi mihi impertite!"
Formicae cicadae inquiunt,
"In aestate cibum quaerendum est!
Quid faciebas tu in aestate?"
Cicada inquit,
"In aestate cantabam.
Non vacabat cibum quaerere."
Tum formicae inquiunt,
"Si in aestate cantabas, in hieme saltare debes."

This story is based on 652. Formicae et Cicada.
Formica et Cicada

Click here for a SLIDESHOW of all the Bennett images.
M0652 Perry373