Tuesday, January 18, 2011

Fabula Facilis: Vultur Convivium Faciens


Vultur laute prandere vult,
et ventrem suum delicatis cibis infarcire.
Aviculas invitat ad convivium, dicens,
"O aviculae, natalem meum celebremus!"
Vulturis verba aviculas incautas fallunt.
Veniunt igitur undique et dicunt,
"Ubi sunt mensae deliciarum refertae?"
Sed vultur cibum de aviculis parat:
aviculae omnes coactae sunt,
fores occlusae sunt,
et vultur eas rapere incipit,
et mactare, et occidere.
Aviculae miserae dicunt,
"O insanas nos et vecordes!
Vulturi, inimico nostro, fidimus,
et apud vulturem escam quaerimus,
sed nos ipsae vulturis escae factae sumus."

This story is based on 458. Vultur Convivium Faciens.
vultur et aves

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images.
vultur - vulture
convivium - party
facio - do, make
laute - elegantly, sumptuously
prandeo - eat a meal
volo - want, will, wish
et - and
venter - stomach, belly
suus - reflexive possessive pronoun
delicatus - luxurious, elegant
cibus - food
infarcio - stuff
avicula - bird, little bird
invito - invite
ad - to, towards
dico - say, speak
O - o! oh!
natalis - birth, birth (day)
meus - my, mind
celebro - celebrate
verbum - word
incautus - reckless, not cautious
fallo - fool, deceive
venio - come
igitur - therefore
undique - from everywhere, on all side
ubi - where
sum - be, exist
mensa - table
deliciae - delicacies, luxuries
refertus - stuffed
sed - but
de - from, of
paro - prepare
cogo - confine, compel
foris - door, gate
occlusus - closed
is - he/she/it
rapio - snatch, grab, seize
macto - destroy, slaughter
occido - kill
miser - wretched, unfortunate
insanus - insane, demented
nos - we, us
vecordes - mad, out of his mind
inimicus - enemy
noster - our, ours
fido - trust, have confidence
apud - at, at the house of
esca - food
quaero - seek, look for
ipse - (him/her/it)self
M0458 Perry389

No comments: