Wednesday, December 08, 2010

Fabula Facilis: Struthiocamelus et Gallina

Struthiocamelus alas habet, sed non volat.
Alae eius in cursu ad pernicitatem adiuvant,
sed struthiocamelum in sublime non extollunt.
Stuthiocamelus in ardua rupe stat.
Volare cupit, sicut reliquae aves.
Se ad volatum incitat, reliquas aves imitans.
Gallina struthiocamelum videt et ei dicit,
"O struthiocamele, volare cupis;
cave ne amittas ambulandi facultatem.”
Struthiocamelus gallinam deridet.
Tunc alas pandit et de rupe se deiicit.
Corporis pondus struthiocamelum affligit
ad terram.
Eius crura fracta sunt, et ambulare non potest!
Fabula docet: contra naturam ne contendas!

This story is based on 405. Struthiocamelus et Gallina.
Struthiocamelus Volans

Click here for a SLIDESHOW of all the Desbillons images.
M0405 (not in Perry)

2 comments:

Anonymous said...

struthiocamelus aves est, dum camelus dromas vel is Bactriae quadrupes est. timeo ne verba anglice scripta vitiosa sint.
Vale

Laura Gibbs said...

Sic est: latine tantummodo malo scribee. Dum et anglice et latine scribo, PECCO. Gratias ago! :-)