In hac re, simius se mirifice atque egregie fert,
et animalia eum extemplo regem declarant.
Vulpes simio invidet.
Postea, vulpes laqueum alicubi videt,
et in laqueo carnes suppositae sunt.
Vulpes simium illuc adducit, et inquit,
"Has carnes ego repperi.
Iuxta leges, eas mihi non sumo.
Ego carnes servo, muneri tibi debitas.
Te hortor, O rex: carnes tuas cape!"
Tum simius inconsulto accedit,
et laqueo irretitur.
Simius irretitum se sentit,
et vulpem incusat,
"Tu dolosa es, et insidiosa."
Vulpes vero ei inquit,
"Ad talem dignitatem Fortuna evectus es,
sed quomodo animalibus dominari potes?"
Si res inconsiderate accedis,
praeter calamitates, deridiculus etiam eris.
This story is based on 116. Simius Rex et Vulpes.
Click here for a SLIDESHOW of all the Bewick images.You can see the other animals off in the distance to the left.
M0116 Perry081
No comments:
Post a Comment