Mures dicunt,
"Quid facere possumus, ut tuti simus?"
Mures singuli multa proponunt,
sed nihil placet.
Postremo unus dicit,
"Tintinnabulum feli annectere debemus.
Tum, si feles venit,
statim audimus et facile effugimus."
Omnes mures laeti sunt, et exclamant,
"Consilium optimum est,
et consilii auctor valde prudens est!"
Consilii auctori tunc dicunt,
"Iam annecte tu tintinnabulum!"
Ille respondet,
"Ego vero consilium vobis do;
alius operam sumere debet."
Consilium igitur irritum est:
nemo feli tintinnabulum annectere vult.
Dictum citius quam factum.
This story is based on 206. Mures, Feles, et Tintinnabulum.
Click here for a SLIDESHOW of all the Barlow images. Look closely and you can see the bell there where the mice are!
M0206 Perry613
No comments:
Post a Comment