Saturday, August 28, 2010

Fabula Facilis: Cervus et Cornua Eius

Cervus sitit et aquam bibere vult.
Cervus fontem invenit et ad fontem stat.
In aqua effigiem suam videt.
Cervus crura vituperat.
“Tristis sum," dicit, “quod crura mea tenuia sunt!”
Cervus cornua laudat.
“Laetus sum," dicit, “quod cornua mea sunt formosa.”
Repente venatores adsunt et cervum persequuntur.
Cervus per campum fugam facit,
et venatores evadit pernicitate pedum.
Sed cervus imprudens silvam attingit, ramis densam.
Cornua subito ramis implicantur.
Cervus currere non potest,
et venatores eum comprehendunt.
Cervus cum luctu haec verba edit,
“Vae mihi! Iam perii!
Crura vituperabam,
sed crura me servabant.
Cornua laudabam,
sed cornua me perdunt, miserum!”

This story is based on 161. Cervus et Cornua Eius.
Here is the audio; the Flash-based player will not work on the iPad but you can subscribe to the iPadio podcast directly.


cervus et venator

Click here for a SLIDESHOW of all the colored Steinhowel images. If you look closely, you can see the pool of water where the stag had been admiring its reflection earlier.

No comments: