Today's fable is De Delectore Militum, the story of how appearances can be deceiving in military recruitment. This is not a fable I've seen anywhere else; it looks like a companion piece to the story about the unprepossessing race-horse story from yesterday.
To make reading the fable easier, I've provided a segmented version of the story below.
Quidam, a Duce suo missus ut Milites conscriberet, attendebat maxime externam oris et corporis speciem in iis qui sese ipsi offerebant; quos inter unus eminebat, corporis habitudine et procera statura conspicuus, quem idcirco prae ceteris volebat deligere; et alium reiectare, minus bene natum, quem tamen omnes ut generosum et strenuum militem efferebant; et speciosum illum ut effeminatum et ignavum. Utriusque ergo nomen inscipsit, et effectu probavit quod dicebatur hominesque haud a specie externa iudicandos.
Quidam,
a Duce suo missus
ut Milites conscriberet,
attendebat maxime
externam oris et corporis speciem
in iis
qui sese ipsi offerebant;
quos inter
unus eminebat,
corporis habitudine
et procera statura
conspicuus,
quem idcirco
prae ceteris
volebat deligere;
et alium reiectare,
minus bene natum,
quem tamen
omnes
ut generosum et strenuum militem
efferebant;
et speciosum illum
ut effeminatum et ignavum.
Utriusque ergo nomen inscipsit,
et effectu probavit
quod dicebatur
hominesque
haud a specie externa
iudicandos.
Here's an illustration for the fable (image source):
Aesop's Fables in Latin now available at Amazon.com.
No comments:
Post a Comment