Today's fable is Perry 352, the story of the city mouse and the country mouse. Judging by the delighted responses of the students in my college folklore classes, this is still a very well known and much-beloved story even today - although not all the students associate the story with Aesop. It has much the same theme of the simple life, although expressed in quite different terms, as
yesterday's story of the wolf and the dog. At del.icio.us, you can see
a complete list of the versions of this fable type that I have collected.
I love this version of the story in Odo of Cheriton, which has some great back-and-forth dialogue between the mice, including the story of how the city mouse's own mother and father were killed in their pursuit of fine dining!
Quaedam Mus Domestica quaerebat a Campestri Mure quid comederet. Quae respondit: Duras fabas, quandoque sicca grana tritici uel hordei. Et ait Mus Domestica: Arida sunt cibaria tua. Mirum est quod fame non peris. Quaesiuit Silvestris: Et quid comedis tu? Certe comedo pingues morsellos, quandoque album panem. Iterum adiecit: Venias ad prandium meum et optime comedes. Placuit Campestri et ivit ad domum alterius Muris. Homines sedentes ad prandium micas et morsellos proiecerunt. Mus Domestica dixit Silvestri: Exeas de foramine; ecce quot bona proiciuntur. Exivit Campestris et cepit unum morsellum, et saltavit Cattus post Murem, et vix evasit in foramen. Ait Mus Domesticus: Ecce, frater, quam bonos morsellos frequenter comedo; maneas mecum per aliquot dies. Respondit Mus Silvestris: Boni sunt morselli; sed habes singulis diebus talem socium? Et quaesiuit Domestica qualem. Et ait Silvestris: Unum magnum Murilegum qui fere me totum devoravit. Respondit Mus Domestica: Certe ita est, quoniam patrem meum et matrem interfecit, et ego multotiens vix evasi. Et ait Campestris: Certe nollem habere totum mundum cum tali periculo; remaneas cum morsellis tuis. Melius volo vivere cum pane et aqua in securitate quam habere omnes delicias cum tali socio: Rodere malo fabam quam cura perpete rodi.Here it is written out in segmented style to make it easier to follow, while respecting the Latin word order:
Quaedam Mus Domestica
quaerebat a Campestri Mure
quid comederet.
Quae respondit:
Duras fabas,
quandoque sicca grana tritici uel hordei.
Et ait Mus Domestica:
Arida sunt cibaria tua.
Mirum est
quod fame non peris.
Quaesiuit Silvestris:
Et quid comedis tu?
Certe comedo pingues morsellos,
quandoque album panem.
Iterum adiecit:
Venias ad prandium meum
et optime comedes.
Placuit Campestri
et ivit ad domum alterius Muris.
Homines
sedentes ad prandium
micas et morsellos proiecerunt.
Mus Domestica dixit Silvestri:
Exeas de foramine;
ecce quot bona proiciuntur.
Exivit Campestris
et cepit unum morsellum,
et saltavit Cattus post Murem,
et vix evasit in foramen.
Ait Mus Domesticus:
Ecce, frater,
quam bonos morsellos
frequenter comedo;
maneas mecum per aliquot dies.
Respondit Mus Silvestris:
Boni sunt morselli;
sed habes singulis diebus talem socium?
Et quaesiuit Domestica
qualem.
Et ait Silvestris:
Unum magnum Murilegum
qui fere me totum devoravit.
Respondit Mus Domestica:
Certe ita est,
quoniam patrem meum et matrem interfecit,
et ego multotiens vix evasi.
Et ait Campestris:
Certe nollem habere
totum mundum
cum tali periculo;
remaneas cum morsellis tuis.
Melius volo vivere
cum pane et aqua in securitate
quam habere omnes delicias
cum tali socio:
Rodere malo fabam
quam cura perpete rodi.
I've created a slideshow of images for this story. Visit the
album, or view a
full-screen version of the slideshow. Here is a small version of the slideshow; to hide the captions, just click on the caption icon in the lower left-hand corner.
Some dynamic content may not display if you are reading this blog via RSS or through an email subscription. You can always
visit the Bestiaria Latina blog to see the full content, and to find out how to subscribe to the latest posts.